********************************
*** Walter Burley: De sensibus
*** Textgrundlage: Herman Shapiro/Frederick Scott (eds.):
*** Walter Burley's De sensibus. München 1966 (Mitteilungen
*** des Grabmann-Instituts der Universität München 13).
*** (Handschrift: Cod. Vat. lat. 2146, fol. 246r-247r.)
***
*** Texterfassung: Thomas Gloning, 7/99
*** Die Textwiedergabe ist zeilengetreu, aber die Silbentrennung wurde aufgehoben
*** Seitenzahlen der Edition in <<>>
***
*** (c) Sie dürfen diese elektronische Fassung nur für private Zwecke
*** und für Zwecke der Forschung benutzen.
*** You must make sure that you do not violate any law of YOUR country
*** by using this electronic version.

**************************************
<<4>>

Nota quod in homine sunt quinque sensus interiores sicut exteriores, videlicet:
sensus communis, ymaginativa sive fantastica qui idem sunt, estimativa,
cogitativa, et memorativa.

Operatio sive officium sensus communis est distinguere inter sensibilia quinque
sensuum exteriorum. Operatio ymaginative est duplex: prima, secundum Philosophum
De Anima, est motio facta a sensu exteriori et hec est fingere rem
prius sensatam quasi presentem licet sit absens. Secunda operatio eius est fabricare
sive fingere individuum sive idolum numquam sensatum, sicut chimeram
et huiusmodi. Estimative operatio est iudicare inter nocivum et conveniens, sicut
agnus per illam virtutem iudicat de lupo ipsum esse nocivum, de materia ipsam
esse convenientem et ideo unum fugit, sequitur alium. Operatio cogitative est
distinguere accidens a suo subiecto et inter diversa accidentia in eodem subiecto,
<<5>>
sicut inter colorem, quantitatem et figuram in eodem subiecto, et ista virtus
reperitur in solo homine. Operatio memorative materialis est apprehendere
singulariter rem prius sensatam per modum preteriti, sicut quod vidi Papam vel
Parisum, et ad istam operationem semper tempus et locus concurrunt, sicut quod
vidi ipsum in tali loco et in tali tempore.

Et sciendum quod qualitas sensibilis in obiecto habet maxime reale et
materiale. In medio autem magis spirituale et immateriale et adhuc in sensu
exteriori habet maiorem spiritualitatem et sic secundum ordinem sensuum
interiorum continue subtiliatur et depuratur donec veniat at intellectum ubi
habet esse omnino immateriale.

Intellectus autem secundum Commentatorem 3° De Anima accipitur quattuor
modis: videlicet, pro intellectu possibili seu passibili et materiali que sunt
idem; pro intellectu agente; pro intellectu adepto; pro virtute ymaginativa. Et
est intellectus possibilis, passibilis seu materialis anima humana rationalis in
homine. Et dicitur possibilis quia est in potentia ad intelligendum et aliquando
actu intelligit et aliquando non, et propter hoc distinguitur ab intellectu agente
qui [246rb] semper equaliter intelligit.

Idem dicitur passibilis quia recipit similitudines et comprehensiones rerum,
et idem recipere est quodammodo pati, sicut est in intellectu agente. Idem dicitur
materialis, quia est quasi materia et [habet] substantiam specierum et accidentium
existentium in ea. Et per hoc differt ab intellectu agente qui nihil aliud
habet a se in sua substantia.

Intellectus agens est intellectus immaterialis qui transfert species rerum
sensibilium aut materialitatem quam habent in omnibus sensibus interioribus ad
immaterialitatem quam habent in intellectu passibili. Et hec est causa propter
quam ponitur intellectus agens: videlicet, quia nullum agens materiale potest
sufficienter transferre speciem seu similitudinem suam de materialitate ad
immaterialitatem, quia omne quod generatur generatur a suo simili, ut patet 2°
Metaphisice, ideo requiritur intellectus agens qui est omnino immaterialis ad
istam translationem faciendam.

Intellectus adeptus est habitus scientificus adquisitus per inventionem vel
doctrinam vel naturaliter adveniens, sicut habitus principiorum, ut patet per
Philosophum 2° Posteriorum in fine.

Intellectus dicitur ymaginativa propter similitudinem operationum unius et
alterius, quia semper concurrunt in operationibus suis, quia, nihil intelligit sine
fantasmate sive ymaginativa.

Ex premissis patet quod intellectus aliquando accipitur pro substantia anime
<<6>>
humane, cum dicitur intellectus possibilis. Aliquando accipitur pro isto quod
transfert speciem vel similitudinem de materialitate ad immaterialitatem et sic
est intellectus agens. Et sic secundum quosdam realiter distinguitur ab intellectu
passibili et secundum quosdam non, quia dicunt quod est idem secundum rem
et distinguitur tantum secundum rationem. Aliquando accipitur pro habitu
scientifico adquisito et sic est accidens in anima rationali et per istum habitum
intelligit res intelligibiles. Aliquando intellectus accipitur pro virtute ymaginativa
et sic secundum quosdam distinguitur contra substantiam anime rationalis
et secundum quosdam non, nam quidam [ponunt] diversas animas secundum
rem in eodem homine et ipsi ponunt animam sensitivam et vires eius differre
realiter ab anima rationali.

Alii vero ponunt tantum unam animam in homine secundum rem: scilicet,
animam rationalem et que est triplex secundum rationem: scilicet, vegetativa,
sensitiva et intellectiva, et hii sunt bipartiti. Nam quidam ponunt ipsam et
quamlibet eius potentiam differre realiter. Alii vero ponunt ipsam et quamlibet
eius potentiam esse idem realiter et tantummodo distingui secundum rationem
seu operationem.

Sciendum quod duplex est memoria in homine: scilicet, materialis et immaterialis.
Materialis est potentia mediate qua homo recordatur de preteritis et
situatur in posteriori parte capitis in cerebro. Alia eius immaterialis est in anima
rationali et est etiam in intelligentiis et in homine. Differunt quod prima est
singularium, secunda universalium et universaliter.

Circa intellectionem anime rationalis est sciendum quod duplex est actus:
scilicet, intelligendi et sciendi: scilicet, primus et secundus. Primus est habitus
incomplexus vel complexus quo non utitur habens illos, sicut in dormiente.
Secundus est actualis operatio secundum istum habitum, sicut actualiter intelligenti
seu consideranti. Inter primum actum et secundum actum est ista differentia:
quod actus primus incomplexorum est species, similitudo, intentio, ymago
obiecti, sicut species equi, similitudo lapidis. Actus primus complexorum est
propositio, vel scientia, opinio, fides, credulitas et similia. Et generaliter loquendo
actus primus est quecumque forma substantialis vel accidentalis secundum quod
ab ea procedit operatio. Actus secundus generaliter loquendo est operatio procedens
a forma vel secundum quosdam ipsa forma secundum quod ab ipsa
procedit operatio, ita quod secundum eos actus primus et secundus non
distinguuntur secundum rem sed secundum considerationem sive secundum
operari et non operari.

Circa sensationem [246va] visus maxime sunt varie opiniones. Una est
que ponit visionem fieri neque per actionem obiecti neque sensus, nec per
passionem, sed per solam representiam obiecti supposita dispositione medii
et sensus.

Alia opinio ponit quod visio fit per actionem obiecti et per passionem visus
tantum.

<<7>>

Tertia ponit quod visio fit per extramissionem respectu diversorum visualium
ab oculo per totum medium usque ad obiectum et sic communiter, ut videtur,
ponunt perspectionem.

Quarta opinio est quod visio fit per actionem obiecti in visum et etiam per
actionem sensus, ita quod fiat quedam mixtio temperata ex radiis visualibus et
ex specie obiecti.

Quinta opinio ponit quod solum obiectum agit speciem suam in visum et visus
cum specie visibili agit visionem: scilicet, actum videndi, ita quod dua requiruntur
in visione: scilicet, species rei visibilis et actus videndi.

Sexta opinio ponit sicut quinta excepto uno quod ponit secundum agentem
ad transferendam speciem per quam fit visio de materialitate, quam habet extra
sensum, ad spiritualitatem, quam habet in visu, sicut ponitur intellectus agens
propter similem causam et hec videtur esse opinio Commentatoris 3° De
Anima
.

Contra primam arguitur sic secundum Philosophum 3° De Anima: excellens
sensibile corrumpit sensum, ergo agit in sensum proprium. Secundum hoc nihil
causaretur per visum in sensus interiores et per consequens nec in memorativam,
ergo memorativa non reciperet aliquam speciem vel similitudinem obiecti
visibilis, ergo nec memoraretur illius in eius absentia.

Item secundum Alhacen primo Perspective signis respexerit viridarium intensum
diu et stabiliter et divertat se ad obiectum alterius coloris. Idem secundum
obiectum primo apparet viride et tandem apparet proprii coloris, quod non
esset nisi oculus pateretur ab obiecto.

Item signis diu respiciat solem et claudat oculos vel divertat se ad locum
tenebrosum apparet sibi per aliquod tempus quod videat solem splendidum sicut
prius, postea apparebit sibi minus splendidus donec appareat purpureus, et ad
hoc apparebit remitti quousque appareat subniger et tandem apparebit totaliter
obscuratus, quod non esset nisi oculus pateretur a sole.

Contra secundam opinionem arguitur sic: visio est propria operatio visus et
ista causatur a visu, quia qualibet forma naturalis habet suam operationem; ergo
visus non tantum patitur sed aliquo modo agit.

Item, si ibi esset tantum actio obiecti, cum obiectum equaliter agat sive
sensus advertat sive distrahatur, sequitur quod sensus equaliter sentiret advertens
et distractus, quod est contra experimentum in vigilantibus et dormientibus.
Nam distracti et dormientes recipiunt speciem obiecti et tamen non iudicant de
obiectis propriis. Iudicare est quodammodo agere, sed visus iudicat de visibili,
ergo agit.

Contra opinionem tertiam arguitur sic: si ista opinio esset vera, visus non
pateretur a visibili, quod est prius improbatum.

<<8>>

Contra quartam opinionem potest argui sic: ita est in sensatione visus sicut
in sensatione aliorum sensuum, sed in sensatione aliorum sensuum non oportet
quod sensus emittat aliquos radios nec aliquod tale mixtibile cum specie sensibili,
ut patet in tactu, gustu, olfactu et auditu, ergo non est ita in visu, sicut ponit
ista opinio propria. Et si ita esset sicut ponit ista opinio, hoc tamen non sufficeret
ad sensationem, nam ibi requiritur actio immanens ipsius sensus: videlicet, ipsa
visio seu actus sensiendi, sicut est ostensum contra secundam opinionem, quia
ipsa est in sensu visus et non extra, sicut est de voluntate et de intellectu qui
habent operationes suas immanentes, i.e., interius manentes in [246vb]
virtute agente illam actionem et non transeuntes extra.

Quinta opinio, ut videtur, est probabilior. Tamen contra illam potest sic argui:
si illa esset vera, sensus esset virtus activa cuius oppositum probat Philosophus
De Anima, nam ibi probat quod sensus est virtus passiva tantum.

Ad istud dicendum quod duplex est actio: scilicet, immanens et transiens. Ideo
Philosophus negat ibi a sensu actionem transeuntem in obiectum secundum quod
mathematica posuerunt de visu. Et loquendo de passione opposita tali actioni,
videlicet, actioni transeunti, sensus est passivus tantum ab oculo et non activus
in oculo. Sed loquendo primo modo de actione immanente, non negat Philosophus
actionem a sensu.

Et intelligendum est quod in sensatione respectu speciei sensibilis duplex est
agens: scilicet, principale et instrumentale vel medium. Agens principale est
obiectum; agens instrumentale vel medium est quod interpretatur inter sensibile
et sensum et hoc est duplex: videlicet, intrinsecum et extrinsecum. Intrinsecum
est diversum in diversis sensibus. In visu, oculus et humores et tunica oculi; in
tactu, pellis et caro; in auditu, aer qualis inclusus in aure; in gustu, lingua seu
superior pars lingue; in olfactu, tela tenuis in anteriori parte cerebri.

Agens instrumentale seu mediale extrinsecum est illud quod intercipitur inter
obiectum quod est agens principale [et] inter medium intrinsecum et illud est
aliquando unum tantum, ut aer tantum vel aqua tantum; aliquando duo vel
tria vel quarta vel plura. Duo quando res existens in aqua videtur ab oculo
existere in aere mediate speculo seu vitro vel aliquo huius corpore diaphono vel
transparente. Et per plura tribus, sicut sol et stelle videntur mediate orbi celesti
inferiorum et mediate sphaera ignis et quandoque nubibus densis, et sic possibile
est multiplicare media extrinseca ad omnem numerum.

Unde manifestum est ex istis pro sensibus exterioribus quod visus non est in
oculo sed interius in anteriore parte cerebri et concursu duorum nervorum ad
duos oculos procedentium nec auditus est in aure sed interius infra aerem connaturalem
colligatum in quadam pellicula in cerebro.

Odoratus est in anteriori parte cerebri infra telam predictam supra visum.
Isti tres sensus sunt in cerebro.

<<9>>

Gustus non est in carne lingue sed interius in quodam rete tenui et subtili in
ipsa lingua.

Tactus vero non est mediate in carne sed in quodam rete huius quasi per totum
corpus extenso. Isti autem duo sensus augmenter sunt in corde; alii autem tres
augmenter sunt in capite.

Sciendum quod de sensibilibus quedam sensuuntur per se et quedam per
accidens. Sensibilia per se sensuuntur tamen per propriam speciem ab eis
essentialiter causatam. Sensuuntur sicut lux et color sensuuntur a visu per se,
sonus ab auditu, odor ab olfactu, calor, frigiditas, humiditas et siccitas a tactu,
et ita de aliis.

Sensibilia per accidens sunt illa que sensuuntur non per speciem propriam ab eis
essentialiter causatam sed per speciem accidentium in eis existentium, sicut sol
sentitur per lucem, nix per albedinem, ignis per calorem, et ita universaliter
quelibet substantia sensibilis sentitur tantum per accidens: scilicet, ad sensationem
suorum accidentium que per se et essentialiter sensuuntur.

Unde manifestum est quod nec homo nec equaliter alia substantia videtur per
se et primo nec tangitur et ita de aliis sensibilibus sed tantum per accidens, quia
eius color, figura et huiusmodi accidentia videntur per se.

Ex hiis manifestum est quod omnia sensuuntur per se sunt abstracta, ut lux,
color, sonus, odor, calor, frigus, et sic de aliis. Concreta autem non sensuuntur
per se sed tantum ad sensationem suorum abstractorum que important, ut
lucidum quod est congregatum ex duobus: videlicet, ex subiecto et accidente,
non sentitur per se seu per subiectum sed tantum [247ra] per lucem, quia,
posito per ymaginationem quod lux existeret per se sine subiecto, videretur,
sicut nunc sed subiectum lucis, ut sol vel luna vel ignis, per se sine luce vel calore
nullo modo videretur, non per se quia per se subiectum non est activum in
visum, nec per accidens quia non habet aliquod accidens visibile in se, et ita de
omni qualitate sensibili et de omni substantia.

Si autem obiciatur per Philosophum 2° De Anima de gravi et levi quod
sensuuntur per se et sunt in predicamento substantie, ergo substantia sentitur per
se, dicendum quod grave et leve non sensuuntur per se modo predicto sed per
pondus vel per inclinationem et motum comprehensum in tactu ad superius vel
inferius, et sic per talem modum huc vel illuc percipimus grave vel leve.

De specie rei sensibilis per quam fit sensatio est duplex opinio. Una ponit
quod species illa est eiusdem speciei cum subiecto. Ponit enim quod intentio lucis
in medio, ut in oculo, est lux, et colorum color, et ita de aliis. Alia vero ponit
quod species sensibilis DIFFERT secundum speciem naturalem a re sensibili:
videlicet, quod intentio colorum in oculo non est color sed differt specifice a
colore, et ita de aliis.

<<10>>

Contra primam opinionem arguitur sic: si ita esset de intentionibus seu speciebus
sensibilium in sensu, ita esset [de] intentionibus intelligibilium [in]
intellectu, et sic sequeretur quod albedo intelligeretur per albedinem in intellectu
et quantitas per quantitatem et substantia per substantiam, et ita de rebus
aliorum predicamentorum, quod est manifeste falsum, quod potest sic ostendi:
omnis albedo est in corpore mixto resultans ex certa commixtione lucis cum
diaphoneitate, sed intellectus non est corpus, ergo ibi non est albedo, et eadem
ratione nec aliquis alius color. Nec est ibi quantitas, nam omnis quantitas est
divisibilis, intellectus autem est indivisibilis, et divisibile continuum non potest
[esse] indivisibile. Nec est ibi substantia, quia, si sic, ibi esset lapis lignum, homo
et asinus, cum omnia ista essentialiter intelligantur in intellectu.

Preterea, si sic, intentiones memorabilium in memoria essent eiusdem speciei
cum rebus memorativis et tunc intentio calorum in memoria esset calor. Consequens
falsum, quia talis calor cito extingueretur in cerebro frigido et humido,
et ita alie qualitates similes cito deficerent in absentia sensibilium causantium
illas qualitates et est contra experimentum.

EXPLICIT



TG, 8/2000