Ein diätetischer Brief an Kaiser Friedrich II. von seinem Hofphilosophen Magister Theodorus. Hg. von K. Sudhoff. In: Archiv für Geschichte der Medizin 9 (1915) 1-9; der Text Seite 4-7.
Elektronische Version: Thomas Gloning, XII/2000

Epistola Theodori philosophi ad imperatorem
Fridericum.

Celsitudo vestra precepit, ut de conseruanda sanitate
certas scriberem vobis regulas, sed cicius ad manus vestras
venit scriptum antiquissimum in secretis Aristotelis, quod ad
Alexandrum imperatorem, per epistolam inquirentem de sanitate
corporis edoceri, transmiserat, in quo summatim, quidquid super
hoc requiritis, invenitur. Est autem tale [Lücke], vt aut salutem
conserues et vitam conserua, que mando, ut te ipsa conseruent.
Cum comedis, famem depelle, non appetitum, et si plura
ingesseris, plurimum tibi non maneat appetitus. Cibos autem
non propter sapores, sed sapores propter cibos sumas. Et
istud serua, ut numquam obruas appetitum; in hoc enim est
via [<vinum] salutis. Cum enim in quatuor virtutibus totum esse servetur,
in appetitiua videlicet, retentiua, digestiua et expulsiua,
vna seruatur ex altera. Expellitur enim bene, quod bene
digeritur, bene digeritur, quod bene retinetur et bene retinetur,
quod bene appetitur. Bonus igitur appetitus tocius boni est
initium. Sic e contrario quod, si quod male appetitur, immittitur,
male recipitur, male digeritur et male expellitur et erit destruccio.
Sic igitur conseruaberis in modo sumendi, conseruaberis etiam
in modo assumpti, prospicies ergo, licet conseruaberis appetitum
in modo et modicitate sumendi, ne destruas illum per illa, que
sumis, quod quidem, si noxia fuerint, licet pauca destruent et
virus quidem modi, cum totum corpus corrumpit; a noxiis igitur
abstinebis. Vitabis cruda, salsa, acumina, corrupta, dura, neruosa,
immatura, stiptica, indigesta, indigestibilia, melancolica,
colerica, lubrica, cenosa, paludosa; fructibus ut medicamentis
utere; ad mensam regem non voluptas sed voluntas inclinet.
Te regas et alios, si te conscilium regat. Post cibum deambulabis
in pedibus tuis per amena et delectabilia loca. Nec
statim ad laborem nec ad quietem accedes. Medium amat
natura. Vinum tibi temperabis et te vino, quod non erit acetosum,
turbidum, nouum, acerbum, nigrum, grossum, <sed> bene digestum,
desecatum, aureum, odoriferum et vetustum. Bibe cum sitis
et cum cibo. Si fatigatus fueris, non statim bibas, et si necesse
fuerit, vinum aqua calida temperatum sumes. Sic quandoque,
dum estuabis aut sudore laxabuntur pori, a frigidis potacionibus
erit continencia, neque item vento exponaris. Apertis enim
calore poris ventus nocebit, et fiet discrasia eritque causa
apostematum et malorum coagulacionum. Tristitiam pellas et
iram; hec autem corpus aut animum necant. Sompnus moderatus
et vigilia non diuturna. Dormiendum erit tibi, cum
natura petit, et vigilandum, cum ratio docet. Ne cedas vicio,
sed natura paucis contempta [<contenta] est, vicium vero plurimis.
Meridianos fuge sompnos, serotinos vero noctuales et matitudinales
amplectere. Et si fieri poterit, numquam sol te videat dormientem.
Post alimenta immediate non dormias, sed sumpto
cibo post duas horas differas sompnum et tunc, si dies fuerit,
vnius tantum hore dormicionem assumes et caue, ne post
sompnum mox potum assumas. Jejunus numquam potes, hoc
enim pocius melancolicis conuenit. Nam dum sit prima digestio,
super epar dormias, dum sit secunda, super splen, et iterum
sompnus est sumendus; etiam racio super hijs manifestat, quoniam
in stomacho cibus ut in olla decoquitur et mediante
calore per ebullicionem purum ab impuro discernitur. Erit
igitur tam olla super ignem, ut bona fiat decoctio et discretio;
facta decoctione, reponatur olla ab igne et agrabetur que
epar, vt membris distribuat nutrimentum. Jacebit igitur super
sinistram et exinde redibit ad destram, ut membrum carnosum
et spongiosum, si nimis excrasserit, reddat et accrescat superfluitas
et epati quasi iam fatigato subministrat. Sic erit cum
leuitate et salute surgendum. Prouidebis, ut, dum fit digestio,
a potu maxime frigido abstineas; minueret enim feruor, per
quem habet fieri ebullacio [!] et transmutacio. Vinum vincas
aqua, non tam quantitate quam potentia, quod si bibere ieiuno
stomacho assuescas, cardiace [2] passionis erit causa et paralisim
inducet. Paralisis est infirmitas, per quam amittitur sensus et
motus in membro propter humiditatem ibi collectam, visumque
minuet et oculos efficit rubicundos, cerebrum et mentem
tardabit. A coytu abstinebis, nisi cum natura petierit, et tunc
eius necessitati satisfaciendo non vicio subiacebis, sed necesse
erit ad plus semel in ebdomada. In die tantum semel prandendum
est; in mense semel minuendum ad plus, si natura
valuerit; in anno semel purgandum. Moderatus taliter coytus
moderate calefacit corpus, superfluitates siccabit, cerebrum
purgabit et renes et totum corpus leuius efficiet. Ac contra
immoderatus immoderate calefacit corpus et desiccat humidum
et infrigidat datque siccitati et frigiditati damnum, vires eneruat,
oculis caliginem prestat multorumque longorum morborum est
causa et destructio vite. Abstinentes uero corpora edificant, et
raro luxuriantes prospicies senescentes. Erit ergo huius res
ieiuno stomacho, non pleno et non continuo post cibum, nec
ante sompnum, sed iam facta digestione in epate et postquam
singula membra proprium sortita fuerint nutrimentum. Tunc
enim est corpus et membra validiora, namque plus appetit,
quia hoc est proprium. Tempus enim et ratio super hoc
manifesta sunt, membra enim crassiora videmus ieiunis quam
plenis, et fortior est homo ieiunus quam satur. Ieiunium
dicimus non famem; fames enim debiles homines facit et fames
est inanicio tam membrorum quam stomachi. Ieiunium enim
stomachi tantum non membrorum audi differentiam. Satur
stomachus ieiuno membro, satur autem membrum ieiuno
stomacho. Erit igitur hoc facere, cum plena sunt membra; tunc
enim purgari est illud opus nature, cuius est recipere, retinere,
eligere et repellere, quod fuerit expellendum.

[Anm. 2] Interlinear übergeschrieben: "aut doloris in stomacho".



TGl 23.12.2000