Theobaldus: Physiologus
-- Text based upon the critical edition in: Theobaldi 'Physiologus'. Edited with introduction, critical apparatus, translation and commentary by P.T. Eden. Leiden/ Köln 1972 (Mittellateinische Studien und Texte VI).
-- Digital version: Thomas Gloning, 3/2003
-- (c) You may use this digital version for scholarly, private and non-profit purposes only. Make sure that you do not violate the copyright laws of your country. Do not remove this header from the file.

I. DE LEONE

(Prologus)

Tres leo naturas et tres habet inde figuras,     1
Quas ego, Christe, tibi ter seno carmine scripsi.
Altera divini memorant animalia libri,
De quibus apposui, que rursus mystica novi,
Temptans, diversis si possem scribere metris;     5
Et numero nostrum complent simul addita soldum.

Nam leo stans fortis super alta cacumina montis,     1
Qualicunque via descendit vallis ad ima :
Si venatorem per notum sentit odorem,
Cauda cuncta linit, que pes vestigia figit,
Quatinus inde suum non possit querere lustrum.     5
Natus non vigilat, dum sol se tertio gyrat,
Sed dans rugitum pater eius suscitat illum.
Tunc quasi vivescit, tunc sensus quinque capescit,
Et quotiens dormit, sua nunquam lumina claudit.

Sic tibi, qui celsi resides in culmine celi,     10
Cum libuit tandem terrenam visere partem,
Ut genus humanum relevares crimine lapsum,
Non penitus notum fuit ulli demoniorum
Viscera Marie tibi, Christe, fuisse cubile.
Et qui te genuit, triduum post surgere fecit,     15
Cum mortis vindex mortem crucis ipse subires.
Tu nos custodis, tu nullo tempore dormis,
Pervigil ut pastor, ne demat de grege raptor.     18

II. DE AQUILA

Esse ferunt aquilam super omne volatile primam,     1
      Que se sic renovat, quando senecta gravat :
Fons ubi sit, querit, qui nunquam surgere desit;
      It super hunc celo fitque propinqua Deo.
Tunc sibi sol ambas accendit fervidus alas     5
      Et minuit grandes alleviatque graves.
Tunc quoque caligo consumitur igne propinquo,
      Quam confert oculis vita vetusta suis.
Mox ruit et fontis liquidis se mergit in undis,
      Utque cadit nido, sic nova fit subito.     10
Est autem rostrum, quo carpitur esca, retortum :
      Vix valet ex aliquo sumere pauca cibo;
Sed feriens petram vel mordens, ut solet, escam
      Atterit obliquum : sic capit inde cibum.
Est homo peccatis, que sunt ab origine matris,     15
      Qualis adest aquila, sed renovatur ita :
Nubes transcendit solisque incendia sentit
      Mundum cum pompis despiciendo suis.
Fit novus in Christo ter mersus gurgite vivo
      (De se 'Sum vivus fons' ait ille pius);     20
Os terit obliquum per verba precantia Christum
      (Quod Christus petra sit, firmat apostolus id);
Jam novus est panem super omnia mella suavem
      (Panis id est Christus, fit sine morte cibus).     24

III. DE SERPENTE

Jam senex serpens novus esse gaudet     1
Atque jejunans macie perhorret;
Pellis effeta tremit : ossa nervis
      Sola manetis.

Querit angustum lapidis foramen     5
Vix movens sese veniensque tandem
Inde pertransit spoliatque carnem
      Pelle vetusta.

Quoslibet rivos repetens aquarum,
Ut sitim perdat, vomit ante virus :     10
In aquis ergo minus hunc timebo
      Absque veneno.

Si virum quemquam sine veste spectat,
Longius serpens ut ab igne cessat;
At videns illum, qui fert amictum,     15
      Surgit in ipsum.

Quem vir ut vincit sequiturque multum,
Negligit corpus, facit inde scutum;
Verticis vero tenet usque curam,
      Ne moriatur.     20

Fonte qui sacro semel innovatus
Denuo peccas, silicernus extas :
Ergo sis semper imitator anguis,
      Cum veterascis.

Sit cibus parcus, minuantur artus :     25
Unde non mandis, miseros juvabis;
Penitens defle Dominoque sepe
      Dic 'Miserere'.

Signat hunc callem lapidis foramen,
Signat et Christum petra, nam per ipsum     30
Fit novus quisquam, capit atque vitam
      Fine carentem.

Cujus ad celsum veniendo templum,
Ut bibas sacrum beatumque verbum,
Evomas primum, quod habes nocivum     35
      Corde venenum.

Corde sunt ire magis angue nigre
Et velut matres odium creantes;
Corde sunt rixe bene non amice
      Invidieque;     40

Corde conceptis furiis superbis
Et coequales superosque tempnis :
Plena sunt istis aliisque multis
      Corda venenis.

His quidem purus, quasi veste nudus,     45
Demones anguis typicus fugabis,
Noctis ut cecas reprimit tenebras
      Orbita solis.

Sed tamen multas patiere pugnas,
Atque, dum vives, in agone fies :     50
Unde serpentes imitare prudens
      Verticis auctor.

Vis novus vitam sine fine dignam ?
Semper illesum caput est habendum :
Hoc caput dico, quod habes in ipso     55
      Principe Christo.

IV. DE FORMICA

Exemplum nobis prebet formica laboris,     1
      Quando suo solitum portat in ore cibum;
Inque suis factis res monstrat spiritualis,
      Quas quia Judeus non amat, inde reus.
Ut valeat brume fieri secura future,     5
      Est calor, interea non requiescit ea :
Nosque laboremus, fratres, dum tempus habemus,
      Securi fieri tempore judicii.
Hec frumenta legit; si comperit ordea, spernit :
      Ipse novam legem colligo, non veterem.     10
Sed ne de pluviis aspersum germinet udis
      Aut ea ne pereat, esse quod hinc nequeat,
Granum, quod legit, prudens formica bipertit :
      Hoc est, quod binas lex habet una vias,
Que terrena sonat simul et celestia monstrat,     15
      Nunc mentem pascit et modo corpus alit.
Nos utinam repleat, famis ut formido recedat
      Tempore judicii, quod simile est hiemi.     18

V. DE VULPE

Plena dolis multis vocitatur subdola vulpis;     1
      Haut amat agricola, quod rapit altilia.
Sin habet illa famem, quia desunt, invenit artem,
      Qua sibi cracantes prendere possit aves :
In terram scissam se tendit namque supinam,     5
      Et quasi mortua sit, flamina nulla trahit.
Cornix aut ater corvus putat esse cadaver :
      Insidet, ut comedat, morsibus excoriat.
Illa levis surgit subitoque volatile sumit,
      Dentibus et tristem reddit edendo vicem.     10
Inde tenet duplam, quam prodest nosse, figuram
      Nunc Zabulo similis, par aliquando viris.
Mortuus est vere, qui mortem fecit habere,
      Nos et dissimulat, quod mala non faciat;
Cujus edit carnem, qui rem facit omnis inanem     15
      (Hoc est peccatum quodlibet atque malum);
Quem quasi deglutit, cum secum ad Tartara ducit
      Demon ab insidiis vulpecule est similis.
Et cum fraude viri sunt vulpis nomine digni,
      Quales hoc omnes tempore sunt homines;
Herodesque fuit, qui Christum querere jussit,
      Credere se simulans, perdere dissimulans.

VI. DE CERVO

Cervus habere duas naturas atque figuras     1
      Dicitur a Physio, cum docet inde, -logo.
Nam quamvis grandes cum naribus extrahit angues
      De caveis terre, de latebrisve petre;
Quos vorat et tetro mox fervescente veneno     5
      Estuat ad liquidas pergere fontis aquas.
Quas cum forte bibit, his plenus toxica vincit,
      Se juvenemque facit, cornua quando jacit.

Nos quoque cum prisci serpentis fraude revicti
      Virus contrahimus, urimur et facibus     10
(Hoc est luxuria, que fert odium velut ira,
      Aut etiam nimia eris avaritia),
Ad fontem vivum debemus currere Christum,
      Qui cum nos udat, sumpta venena fugat.

Et sumus his demptis juvenes factisque superbis     15
      Que quasi cornua sunt, cum miseros feriunt
(Cornua sunt oneri, que portant vertice cervi,
      Sed non dedecori inde videntur heri).

Si fluvios tranant pariter pariterque peragrant
      Longius et pergunt, pascua quando petunt,     20
Portant suspensum gradientes ordine mentum,
      Alter in alterius clunibus impositus.
Hunc retinent usum, si sint vel in agmine centum;
      Sed qui precedit, fessus ad ima redit.
Sic se vertentes cuncti mutuoque ferentes     25
      Nunquam deficiunt atque viam peragunt.
Per tales mores alienos ferre labores
      Cum pietate monent atque juvare docent.
Sic lex est Christi nostri complenda magistri,
      Cujus, qui faciet, pascua repperiet.

VII. DE ARANEO

Vermis araneus exiguus     1
Plurima fila net assiduus,
Texere que studet artificus.

Retia sunt ea, musca, tibi,
Ut volitans capiaris ibi,     5
Dulcis et utilis esca sibi.

Huic placet illud opus tenue,
Sed sibi nil valet ut fragile :
Quelibet aura trahit patulum;
Rumpitur et cadit in nihilum.     10

Hos sequitur homo vermiculos,
Decipiendo suos socios,
Quos comedit faciens miseros;
Et placet inde sibi nimium,
Quando nocere potest alium.     15

Ille tamen mala queque facit,
Cum moritur, quasi tela cadit,
Qua modo dictus araneus it.     18

VIII. DE CETO

Est super omne pecus, quod vivit in equore, cetus,     1
      Monstrum grande satis cum superextat aquis.
Prospiciens illum, montem putat esse marinum,
      Aut quod in oceano insula sit medio.
Hic si quando famem, quam fert sepissime grandem,     5
      Alleviare velit, callidus os aperit,
Unde velut florum se flatus reddit odorum,
      Ad se pisciculos ut trahat exiguos :
Exiguos tantum, quoniam comprendere magnum
      Perfectumque nequit, sed nec in ore premit.     10
Piscis pisciculos claudit, conglutit et illos :
      Non sic, non sic jam sorbuit ille Jonam.
Si sit tempestas, cum vadit vel venit estas
      Et pelagus fundum turbidat omne suum,
Continuo summas se tollit cetus ad undas :     15
      Est promontorium cernere non modicum.
Huic religare citam pro tempestate carinam
      Naute festinant, utque foras saliant.
Accendunt vigilem, quem navis portitat, ignem,
      Ut cale se -faciant aut comedenda coquant.     20
Ille focum sentit, tunc se fugiendo remergit,
      Unde prius venit, sicque carina perit.

Viribus est Zabulus quasi cetus corpore magnus,
      Ut monstrant magni, quos facit ille, magi.
Mentes cunctorum, qui sunt ubicunque, virorum     25
      Esurit atque sitit, quosque potest, perimit.
Sed modicos fidei trahit in dulcedine verbi,
      Namque fide firmos non trahit ille viros.
In quo confidit quisquis vel spem sibi ponit,
      Ad Stiga cum rapitur, quam male decipitur.     30

IX. DE SIRENIS

Sirene sunt monstra maris resonantia magnis     1
Vocibus et modulis cantus formantia multis,
Ad quas incaute veniunt sepissime naute,
Que faciunt somnum nimia dulcedine vocum
Et modo naufragium, modo dant mortale periclum;     5
Quas qui fugerunt, hi tales esse tulerunt :
Ex umbilico sunt ut pulcherrima virgo,
Quodque facit monstrum, volucres sunt inde deorsum.     8

X. DE HONOCENTAURIS

Est honocentauris itidem natura biformis,     1
In quibus est asinus humano corpore mixtus.
Quamplures homines sic sunt in more biformes,
Unum dicentes, aliud tibi mox facientes,
Qui foris ut fantur, sic intus non operantur.     5
Utpote sunt multi, qui de virtute locuti
Clunibus indulgent : his o quam pulpita fulgent.     7

XI. DE ELEPHANTE

Corpore tam grandes apud Indos sunt elephantes,     1
      Ut bene firmares montibus esse pares.
Hi simul incedunt ut oves, cum pascua querunt;
      Aversi coeunt, cum sibi conveniunt.
Atque semel pariunt, quamvis tot tempora vivunt,     5
      (Hoc est tercentum) nec faciunt geminum.
Ast unum generans et per duo tempora gestans,
      Cum parit, in magna, ne cadat, extat aqua.
Non habet, ut surgat, quia nunquam crura recurvat :
      Si qua forte ruit, hoc genitrix metuit.     10
Cum vult pausare vel somno se recreare,
      Incumbit ligno arboris exiguo,
Quam notat atque secat venator et obice celat
      Clamque sedens spectat, dum requiem repetat.
Ille velut quondam securus ad arboris umbram     15
      Cum venit, incumbit cumque ruente ruit.
Sin homo non aderit, genuit et tunc denique barrit;
      Tunc unus currit, qui relevare cupit,
Sed nequit et satagit; complorans hic quoque barrit;
      Multi vel magni tunc veniunt alii.     20
Cum nequeunt omnes, contendunt mittere voces,
      Ad quas fit subitus parvulus ac minimus :
Cujus (et est mirum) promuscida sublevat illum
      Et sic predictas effugit insidias.
Deque pilis hujus si fit sub domate fumus,     25
      Serpentes cedunt, queque venena gerunt.

Sic homo primus Adam per lignum, sic cecidit jam,
      Quem Moyses voluit tollere nec potuit.
Post hunc prophete voluerunt nec potuere :
      Ipsorum precibus venit ad hunc Dominus.     30
Qui cum sit parvus, quoniam Deus est homo factus,
      Sic relevavit eum in comedendo reum;
Cujus odor, plenus de verbis scilicet ejus,
      Si cui rite venit, inde beatus erit :
Omne quidem vitium fugiet de corde per ipsum;
      Causa dehinc leti nulla nocebit ei.

XII. DE TURTURE

Turtur inane nescit amare,     1a
      Nam semel uni nupta marito     1b
Semper adibit cum simul ipso,     2
      Nocte dieque juncta manebit,
Absque marito nemo videbit;     3
      Sed viduata si caret ipso,
Non tamen ultra nubet amico :     4
      Sola volabit, sola sedebit
Et quasi vivum corde tenebit     5
      Opperiensque casta manebit.

Sic animarum est queque fidelis     6
      Facta virili federe felix,
Namque maritus est sibi Christus,     7
      Cum sua de se pectora replet;
Et bene vivens semper adheret,     8
      Non alienum querit amicum,
Quamlibet Orcus sumpserit illum.     9
      Quem superesse credit in ethre,
Inde futurum spectat eundem,     10
      Ut microcosmum judicet omnem.

XIII. DE PANTERE

Est quadrupes panter, quo non est pulchrior alter,     1
Qui niger ex albo conspargitur orbiculato.
Diversis pastus venatibus et satiatus
Se recipit dormitque cavo prostratus in antro;
Post triduum surgit, tum vero denique rugit.     5
Exit odor talis de gutture tamque suavis,
Qui virtute sua superat vel aromata cuncta;
Ad quem mox tendit, que vocem belua sentit,
Ac sectatur eum nimia dulcedine plenum.
Sic faciunt omnes; soli pantera dracones,     10
Cum sonat, aut fugiunt aut segnes corpore fiunt
In caveisque latent nec in ipso tempore parent.
Est autem Christus panter per mystica dictus,
Qui super est homines forma collatus ad omnes.
Et satur ille fuit, quia quot vult, tot sibi sumit,     15
Et somnum cepit, cum nos moriendo redemit.
Rugitum misit, postquam de morte revixit
Celos ascendens, ubi regnat cum Patre presens,
Quem gentes cuncte sunt sic credendo secute.
Aufugit atque latet nec ab ipso tempore paret     20
Serpens antiquus, qui nobis est inimicus;
Namque palam nullos licet, audet fallere multos,
Quos hinc defendat, qui secla per omnia regnat.     23

(Subscriptio)

Carmine finito sit laus et gloria Christo,     1
Cui, si non alii, placeant hec metra Tebaldi.


tg, 27.3.2003