Liber de coquina ubi diuersitates ciborum docentur (saec. XIV.)
-- Text based upon: Mulon, Marianne: Deux traités inédits d'art culinaire médiéval. In: Bulletin philologique et historique (jusqu'à 1610) du Comité des Travaux historiques et scientifiques. Année 1968: Actes du 93e Congrès national des Sociétés savantes tenu à Tours. Volume I: Les problèmes de l'alimentation. Paris 1971, 369-435; the text of the Liber de coquina on p. 396-420.
-- Digital version: Thomas Gloning, 9/2002
<<396>> etc. = page numbers of the Mulon edition; -- I changed some spaces before or after certain punctuation marks (e.g. ". 4." to " .4."). -- I kept the linebreaks of the edition, but removed hyphenation in order to facilitate the search for word forms. -- For the introduction, the apparatus and all editorial matter, please see the printed Mulon version. Cf. also: Bruno Laurioux: Le règne de Taillevent. Paris 1997, passim (see index, p. 417 s.v. Liber de coquina). -- Certain places in the text are puzzling to me, e.g. II-20 "... et ponatur in spico ad inssandum"; it seems to me that such places would have deserved some editorial commentary: be it emendation, be it explanation that these forms are o.k. for, say, some region of 14th century Italy, or be it only confirmation that this is simply what the scribe(s) wrote.
-- (c) You may use this digital version for scholarly, private and not-profit purposes only. Make sure that you do not violate copyright laws of your country. Do not remove the header from this file.

<<396>>

LIBER DE COQUINA

Incipit liber de coquina ubi diuersitates ciborum docentur. Et primo
de caulis albis
.

I

Cum de coquina atque diuersitate ciborum hic intendimus, primo a
genere herbarum tanquam a facilioribus inchoemus.

1. -- Si uis caulles albos bene parare, monda tursones eorum, ita quod
de frondibus nihil remaneat; et dum olla cum aqua super ignem bullierit,
pone intus tursones siue albedinem caullium scilicet cum aqua predicta,
et apposita ibi albedine feniculi, fac tantum bullire, quod sint spissi.
Et loco olei, addere poteris brodium carnium quarumcumque.

2. -- De caulibus : Ad caulles uirides secundum usum imperatoris,
accipe cimulas caullium sanas et in caldaria bulliente cum carnibus pone
et fac bene bullire. Et inde extractis, pone in aqua frigida. Accepto alio
brodio in quodam alio uase, addas albedinem feniculi et fac eam bullire.
Et cum fuerit hora comestionis, pone predictos caulles cum brodio in
uase predicto et facias totum parum bullire.

3. -- In quadragesima, caulles parum elixa. Postea de brodio extrahe
et in sartagine uel patella, quod idem est, cum cepis et oleo frige. Postea,
omnibus istis cum parum de brodio in olla positis et bullitis aliquantulum,
comede.

4. -- Caulles facias bulliri in aqua simplici et, cum fuerint bulliti, extrahe
de uase et adde petrosillum. Tunc fac eos bene bullire in brodio carnium.

5. -- Ad usum Romanorum, caulles debutatos cum ouis distemperatos
cum in aqua bullierint pone et dimitte quousque fuerit cibus paratus
cum carnibus porcinis.

6. -- Caulles delicatos ad usum dominorum prepara cum albumine ouorum
et feniculo et cum omnibus carnibus.

7. -- Porcellanas et rapas albas cum pipere et safrano et ouis et cum
omnibus carnibus prepara.

8. -- Ad usum Anglie, fac olus cum farina auene et cum pomis incisis.

9. -- Ad usum Francie, fac olus cum pectoribus gallinarum et cum farina
auene : fac olera minuta quod sint incisa, exscorticata uel batuta et
pistata bene in mortario cum farina et speciebus et fringantur cum
pinguedine.

Et potest fieri tantum cum safrano.

<<397>>

10. -- In diebus ieiunii fiat cum oleo. Alio tempore, cum lardo, et
ponantur carnes loco piscium.

11. -- De spiniargiis et atriplicibus : spiniargia siue atriplicia in aqua
bene calida lota extrahe, de aqua exprime et frige cum oleo et cepa. Postea,
pone in scutella et desuper asperge species con sale.

Et si uis facere cum lardo, ponas safranum et species et cepam et acetum
si uis.

12. -- De foliis minutis : ad faciendum folia minuta, accipe petrosillum,
feniculum, anetum et cepam; percute fortiter cum cutello in tabula et
suffrige cum oleo bene et, acceptis herbis aliis minutis, suffrige simul
cum eis dum tamen prius bene fuerint bene percussa, ut supra dictum
est; est apposita tamen ibi de aqua parum.

Accipe etiam pulpas piscis recentis crudi sine spinis et cum maiorana
et rore marino, petrosilino et bonis speciebus cum gariofilo mistis et
pistatis fortiter in mortario cum pisce predicto. Fac inde tomacellos uel
mortarellos ad modum glandis; et poteris ponere in oleribus predictis.

Et hiis oleribus addas de pipere competenter et, si dicta olera percutere
uolueris, cum cutello facias. Distempera tamen ea cum brodio carnium
et, postea, bullire facias. Et si uolueris in eisdem oleribus dequoque
salcicias uel alias carnes salsas uel mortarellos. De tumacella predicta
sicut confecta sunt de pisce, poteris facere de lumbello porcino, additis
ibi speciebus aliquibus.

13. -- In die ieiunii : si uis facere optima folia in diebus ieiunii, accipe
petrosillum, anetum, maioranam, feniculum, cepam, species cum safrano.
Omnia in mortario bene terantur. Postea coquantur cum oleo et ministra.

14. -- Item, olera cum oleo et parum de aqua : fac quod sint bene stricte
cocta et da comedenda.

15. -- Aliter : recipe herbas odoriferas, feniculum, petrosillum, anetum,
maioranam. Percutiantur cum cutello minutissime et frigantur cum oleo
et sale et custodiantur bene a fumo. Super scutellas pone species et da
comedendum.

16. -- Aliter : recipe folia minuta odorifera perbullita, batuta seu
percussa, decocta cum pectoribus galline, in mortario tritta. Et postea, dari
domino uel infirmo propter dissolutionem uentris.

17. -- Aliter : recipe album feniculum bullitum, trittum, decoctum cum
lacte amigdalarum et cum sale sufficienti.

17 bis. -- Item, aliter : recipe feniculum integrum tenerum decoctum
cum carnibus crastatinis.

17 ter. -- Item, ad usum campanie : accipe feniculum integrum decoctum
cum cinamomo et pone oua perdita et parum de safrano et carnes
pullorum pro diebus quibus uis.

<<398>>

18. -- Item, aliter : recipe feniculum integrum tenerum perbullitum. Et,
proiecta aqua, suffige cum cepa et pauco oleo et speciebus supradictis
in scutellis appositis, da comedere; uel pone carnes, si uis.

19. -- Ad usum campanie : recipe feniculum pro familia et pone ad
bulliendum in parua olla cum aqua et, positis de pasta, coquatur. Caue tantum
ne comestio sit nimis spissa ut, posito pipere tritto, in scutella, da comedere.
Et potes facere cum omnibus carnibus, si uis, secundum tempore.

20. -- Aliter : item, accipe feniculum bene lotum et pone ad lixandum.
Et abiecta aqua, frige cum oleo uel lardo et sale. Et, in scutellis, super
asperge species, si uis.

21. -- De leguminibus : recipe cicera et pone ad distemperandum per
unam noctem in lexiuio bene salsato. Mane autem, abluas bene cum aqua
tepida. Postea, decoque ea in aqua tepida et, in fine decoctionis, pone
sal et oleum uel aliam pinguedinem.

Et, si uis, in diebus ieiunii, coque cum eisdam castaneas depilatas.

22. -- Cicera : accipe cicera ut prius distemperata cum lexiuio et, ab
eodem abluta, decoque cum pipere et herbis odoriferis. Que, cum cocta
fuerint, pone partem in mortario ad pistandum, ut sint spissa.

Item repone in brodio suo et potes ponere castaneas a cortice
mondatas et radices petrossillorum si uis.

23. -- Item, aliter : accipe cicera fracta et pone ad decoquendum cum
oleo, pipere et safrano et cum caseo detruncato et ouis perditis et ouis
debatutis; uel aliter, cum ciceris fractis et perbullitis et, aqua bullitionis
eiecta, ponatur cepa frissa et bene confecta cum lardo uel oleo sicut dies
exigit.

24. -- Aliter : cicera fracta perbullita pone ad coquendum cum lacte
amigdalarum et speciebus et safrano. Potest tamen fieri cum zinzibero
albo tantum, sine aliis speciebus; et erunt cicera alba.

25. -- Cicera integra pone ad coquendum cum omnibus salsis a sale
depuratis, pipere et safrano positis. Et poteris frangere cicera et ponere
oua perdita siue batuta et etiam lardellos.

26. -- Cicera nouella dum fuerint bene bullita, deiecta aqua, pone ad
coquendum cum speciebus et safrano, sale et oleo et ouis debatutis.

27. -- Aliter : in quadragesima, cicera integra frange et pone ad coquendum
cum oleo et sale et piscibus detruncatis uel batutis et etiam depistatis
in mortario. Super sparsis speciebus, da comedentibus. Et si uis,
super pone safranum.

28. -- Documentum de pisis : pisa pone ad coquendum aqua tepida,
quousque incipiant crepari. Postea, cola aquam et reserua eam, quia
potes ibi sopam facere ad modum Gallicorum.

<<399>>

Si preparaueris eam, sic : pone cepam minutissime incisam in patella,
ad frigendum cum oleo. Deinde, tere panem et bonas species distemperatas
cum predicta colatura et fac bulliri. Postea, incidas panem mediocriter
spissum et in cissorio concauo. Et desuper, sparge predictum brodium
et herbis.

Sopas gallicanas post modum, recipe pisa predicta et pone ad coquendum
cum alia aqua tepida. Deinde, pone oleum, sal et cepam et da comedere.

Si pisa fuerint perbullita et aqua eiecta, pone ad coquendum cum
caseo de Bria et oleo et ouis perditis.

Sed ista dicuntur esse nouella.

29. -- Pisa pilata sic prepara : pone ad coquendum et monda de corticibus
quantum poteris cum cocleari. Et cum pisa in olla uel in mortario
bene fregeris, pone cum eis lardum salsum bene batutum in ollam. Deinde
pone in scutellis et dimite infrigidari, ita quod ualde spissa et
conglutinantia reddantur. Et da comedentibus.

30. -- Pone pisa perbullita et colata in brodio caponis uel aliarum
carnium; et si uis colorare, potes facere cum safrano et ouis.

31. -- Hoc docet de fabis et primo de floribus : recipe flores fabarum
et mite ad coquendum cum pecia carnium porcinarum recentium et, in
fine decoctionis, appositis ouis batutis, speciebus, safrano et sale, fac
quod carnes sint bene batute et misce totum et fiat qualiter matorolium.

32. -- Item, flores fabarum coque cum pane integro et pone, in fine
decoctionis, lac amigdalarum, oua debatuta, piper, safranum, sal; et
coquetur in bono uase.

33. -- De fabis nouellis : fabas nouellas fac bulliri et post, aqua eiecta,
pone ad coquendum cum lacte pecorino uel amigdalarum. Et ponas
desuper oua batuta. Et in scutellis, potes ponere carnes salsas minutissime
incisas uel lardellos, si uolueris.

34. -- Aliter : fabas nouellas perbullitas et colatas pone ad coquendum
cum cipola suffrissa in oleo cum herbis odoriferis pistatis, adiuncto pipere
et sale.

35. -- Accipe fabas nouellas perbullitas et colatas et pone ad coquendum
cum lacte cum pecia carnium porcinarum. Et cum decocte fuerint, colla
eas et in mortario tere et misce cum dicto lacte, safranum, species et sal.

36. -- Recipe fabas fractas et bene electas et cum eas semel bullieris,
eiecta aqua, abluas multum bene et repone in eodem uase cum pauca
aqua tepida et sale, quod sint bene cooperte ex aqua, et uolue frequenter
cum cocleari. Et, cum decocte fuerint, depone de igni et frange fortiter
cum cocleari. Postea, parum quiescere reponas et, cum scutellas feceris,
super pone mel siue de oleo suffricto cum cepis, et comede.

<<400>>

37. -- Fabas fractas, lotas cum aqua calida, pone ad bulliendum. Et post
bullitionem, laua bene. Iterum pone ad coquendum in quantitate aque,
que possit cooperire dictas fabas. Et cum fuerint bene cocte et ducte
cum cocleari, custodias bene a fumo et distempera cum aqua frigida aut
cum uino albo in parua quantitate et frangantur bene. Postea, pone cepas
in oleo frissas et da comedere. Vel, si uolueris, distempera cum lacte
amigdalarum.

Et si uolueris distemperare cum aqua calida, pone piper, safranum,
mel uel zucaram.

Cum istis fabis, potes dare toniam uel alios pisces pingues.

38. -- Lenticulas bene lotas et electas pone ad coquendum cum herbis
odoriferis, oleo, sale et safran. Et cum fuerint decocte, tere bene; et,
super positis ouis debatutis et caseo sicco grattato, et da comedere.

39. -- Accipe lenticulas et pone ad coquendum, et cum eis carnes pingues
salsas uel aliam pinguedinem suffrictam, et prepara ut sint sine ouis et
caseo.

40. -- De fasseolis : fasseolos perbullitos lotos pone ad ignem ad
coquendum cum oleo et cipola et bonis speciebus et caseo grattato et
ouis batutis.

41. -- Ad usum Marchie triuisine, pone fassellos bullitos delicatos
ad coquendum cum carnibus salsatis, posito pipere et safrano.

42. -- De fungo montano : fungum montanum ad lixandum pone.
Eiecta aqua, postea pone ad frigendum cum cipola incisa minutim uel
alto porro et speciebus et sale.

43. -- Recipe fungum montanum recens perbullitum, cipolam suffrissam
cum lardo et pone ad bulliendum cum speciebus uel herbis odoriferis
et ouis batutis. Et fac de brodio parum et colora sicut uolueris.

II

De carnibus uolatilium et primo de domesticis.

1. -- Capones et gallinas elixa et, positis speciebus et herbis odoriferis,
in mortario tere et etiam uitella ouorum et cum brodio distempera.
Postea, insimul bulliantur quousque brodium sit grauatum.

Ita fac de omnibus auibus, sine lardo uel cum lardo.

2. -- Accipe pullos incisos frissos cum lardo et cum herbis odoriferis
grosse incisis, uel integris in speciebus et agresta integra et uitella
ouorum. Fac sicut supra, sed parum de brodio.

<<401>>

3. -- Pullos incisos frustratim mitas ad frigendum cum lardo et cepis.
Postea, ponas aquam ad sufficientiam et, cum quasi coctum fuerit, accipe
herbas odoriferas et tere bene cum safrano. Et distempera cum brodio
dictorum pullorum. Et misce omnia insimul. Deinde, accipe oua et elixa.
Et postea, tere et misce cum aliis. Postmodum, pone ad ignem et, cum
bullierit, remoue.

4. -- De brodio prouincialico : ad brodium pro appetitu, accipe pullos
incisos per quartum; confrige cum lardo et cepis. Postea, pone parum
aque frigide, deinde ficatella eorum, maioranam, ros marinum, petrosillum,
montam, safranum. Tere omnia et distempera cum brodio dictarum
carnium; et cum carnibus pone ad bulliendum. Postmodum, accipe species,
canelam, gariofilum, nuces muscatas, fusticellos, gardamomes, galanga,
mel, zinziberum. Postea, ibi tere ficatella eorum lixata et uitella ouorum
cocta, tanta quod sufficiant. Distempera cum brodio carnium et facias
parum bulire. Post, tolle ab igne.

5. -- De brodio martino : ad brodium martinum, accipe pullos et
frige ut supra. Et, trittis petrosillo cum aliis herbis odoriferis, cum dictis
carnibus pone et parum de aqua frigida cum eis misce, postmodum
micam panis trittam et distemperatam cum brodio predicto et misce simul.
Et fac parum bullire et colora cum safrano et, si uis, pone alias species.

6. -- De brodio theutonico : ad brodium theutonicum, recipe capones
uel gallinas pingues et lixa fortiter. Mite cum eis petrosillum, mentam,
maioranam, ros marinum, omnia tritta cum safrano, et distempera cum
brodio eorum et mite parum ad bulliendum.

7. -- De brodio gallicano : ad brodium gallicanum, gallinam bullias.
Postea, amigdalas mondatas bene trittas simul cum alleis distemperatas
cum brodio galline macilento pone in alio uase. Et cum decocta fuerit
gallina, pinguedinem brodii cum predictis misceas et bullias. Postmodum,
lescas panis in brodio remanente madefactas ordina in cissorio per
solaria cum speciebus super sparsis. Et da comedere.

8. -- De brodio sarracenio : pro brodio sarraceno, accipe capones assatos
et ficatella eorum cum speciebus et pane assato tere bene, distemperando
cum bono uino et succis agris. Tunc frange membratim dictos
capones et cum predictis mite ad bulliendum in olla, suppositis dactilis,
uuis grecis siccis, amigdalis integris mondatis et lardo sufficienti. Colora
sicut placet.

9. -- De brodio yspanico : ad brodium yspanicum uiride, accipe pullos
uel quascumque aues uel carnes et lixa. Postea, ficatella eorum cum
bonis speciebus et herbis uiridibus bene tere, ouis batutis additis. Et
pone in brodio dictarum carnium ad bulliendum, cum brodio non debet
esse nimis spissum.

<<402>>

10. -- De sumachia : ad sumachiam faciendam, recipe pullos integros.
Frige in lardo. Postmodum, amigdalas mundatas trittas cum aqua distemperata
et sumacum simul cum pullis coque, et sit spissum. Et da comedere.

11. -- Recipe pullos et frige cum lardo et cepis. Quibus frissis, accipe
unam libram de sumac pro .4. pullis et tere fortiter et distempera cum
aqua frigida. Postea, cola cum stamina uel seta et primam colaturam
reserua in aliquo uase. Deinde, recipe .I. libram de amigdalis mundatis et
iterum libram sumac que remansit, bene tere cum dictis amigdalis et
distempera cum aqua. Postea, cola ita quod sit bene spissum et fac bullire
cum pullis et speciebus. Et caue ne ponas coclear uel aliud ad mouendum.
Et bulliat donec sit spissum competenter. Et cum fuerit hora scutellandi,
pone ibi colaturam sumac quam primo reseruasti.

12. -- De limonia : ad limoniam faciendam, suffrigantur pulli cum
lardo et cepis. Et amigdale mundate terantur, distemperentur cum brodio
carnis et colentur. Que coquantur cum dictis pullis et speciebus.

Et si non habentur amigdale, spissetur brodium cum uitellis ouorum.

Et si fuerit prope horam scutellandi, pone ibi succum limonum uel
limiarum uel citrangulorum.

13. -- De gratonesa : ad gratoneam, recipe pullos et pone ad lixandum.
Postmodum, ficatella eorum, amigdalas, species, uitella ouorum tere et
distempera cum brodio et fac spissum. Et cum fuerit bene coctum,
suppone zucaram.

Eodem modo potes facere de aliis auibus.

Colora et assapora sicut placet.

14. -- De romania : de romania, suffrigantur pulli cum lardo et cepis et
terantur amigdale non mondate et distemperentur cum succo granatorum
acrorum et dulcium. Postea, colletur et ponatur ad bulliendum cum pullis
et cum cocleari agitetur. Et ponatur species.

Potest tamen fieri brodium uiride cum herbis.

15. -- De festigia : ad festigiam faciendam, pullos integros frige cum
lardo. Postea, pone ad coquendum cum aqua et zucara et puluere zinziberis
albi, et fac spissum.

16. -- De alba alliata : pro alba alleata, capones bene lixos recipe et,
cum brodio suo, distempera species albas, allea, amigdalas. Et sufficienter
fac bulliri, quod sit spissum. Hic cibus, secundum Gallicos, uocatur
alba alleata. Si aliter coloretur, perdit nomen suum.

Potest tamen fieri cum caponibus assatis et lardatis.

17. -- De albo cibo : ad album cibum, recipe pectora gallinarum
decoctarum et fac defilare subtilius quantum poteris. Postea, laua risum
et fac farinam. Per pannum cola eam. Postmodum, distempera dictam
farinam risi cum lacte caprino uel amigdalarum. Pone ad bulliendum in
olla bene monda; et cum incipit bullire, pone intus dicta pectora filata
<<403>>
cum alba zucara et lardo. Caue a fumo et fac bullire moderate et sine
impetu ignis; et sit spissum sicut risus solet esse. Et cum dabis, superpone
zucaram trittam et lardum frissum.

Et potes cum riso integro preparare et lacte caprino, ad usum
ultramontanum. Quando datur, superponantur amigdale suffrisse, zucara et
zynziber album integrum.

Et uocatur gallice blanc mangier, id est : alba comestia.

18. -- Aliter : lixa primo pullos bene. Deinde, grano risi accepto et loto
fortiter, fac eum bulliri semel. Et postea, trahe de uase et pone in cissorio
ad infrigendum. Et iterum repone eum in olla cum lacte amigdalarum et
facias eum bullire competenter. Et dum bullierit, appone ibi pullos
truncatos et, superposito lacte recenti frisso, pone in parasidibus. Postea,
superpone zucaram uel alias species ad sufficientiam.

19. -- De pullis : elixa pullos. Postea, frige cum lardo et cepis et speciebus
cum safrano trittis et distemperatis cum brodio in quo elixata sunt;
colentur et ponantur cum pullis. Et pone etiam prunas crudas, uuas passas,
amigdalas mondatas, daxtilos, zucaram.

20. -- De gallina implenda : ad gallinam implendam, deplumetur gallina
cum aqua non multum calida. Et excorietur ita quod detrahantur carnes
cum ossibus, diuisis summitatibus alarum et pedum. Et carnes dicte
galline incidantur subtiliter cum cutello super tabula cum lardo pingui;
et species, crocus, herbe odorifere terantur et distemperantur cum ouis.
Postea, de omnibus istis simul mistis cum caseo grattato addito impleatur
corium galline competenter; et ponatur in aqua calida ad bulliendum.
Postea, extrahatur de aqua et ponatur in spico ad inssandum; et
diligenter custodias ne crepetur.

21. -- Aliter : excortica gallinam ut prius et, carnibus suis propriis
porcinis additis sine ossibus, bene batutis, speciebus, ouis, lardo mistis,
eius corium impleatur. Et in aqua bullienti in caldaria restringatur.
Postea assetur in spico.

22. -- Aliter : si uis implere gallinam inter pelles et carnes, recipe gallinam
uiuam et aperi corium suum iuxta collum, ita quod facias ibi unum
foramen solum, quod uentus possit intrare. Postea, recipe fistulam paruam
de paleis uel pluma factam; et per istam fistulam, gallinam per foramen
predictum, ita quod tota gallina circum circa infra et carnes pellem usque
ad coxas et alas, quantum poteris, uento impleatur. Deinde, interfice
gallinam et cum aqua calida deplumetur. Et tunc remanebit inflata propter
uentum.

Postea, recipe bonas carnes recentes porcinas pingues, petrosillum et
bonas species trittas et herbas odoriferas; et omnia super tabulam cum
cutello minutim incidas uel in mortario teras. Et postea, oua cruda in
bona quantitate et caseum gratatum simul cum eisdem permisceas.

<<404>>

Postea, recipe gallinam, et digitum per foramen colli intromitas, ut subtiliter
corium a carnibus diuidas; et per idem foramen, de predicto martoriolo
siue comistione totam gallinam inter pellem et carnem impleas.
Postea, predictum foramen cum acu et filio subtiliter suas. Etiam pone in
ueru ad assandum.

23. -- De copo auium : ad faciendum copum de pullis uel aliis auibus,
depluma et monda eos; et demembrentur uel integre remaneant; sed magis
proprie sunt demembrate. Postea, accipe pastam albam ualde duram
et fac formam copi et ibi pone aues predictas cum agresta non tritta,
safrano et speciebus trittis et paruo de aqua frigida et paruis larcellis.
Postmodum claudatur de pasta desuper et coquatur in furno uel testo.
Et da comedere.

24. -- Similiter potest fieri copum de carnibus uaccinis uel porcinis;
et in defectum agreste, potest poni succus citrangulorum et aqua rosacea
frigida.

25. -- De auibus magnatum, primo de pauone et ansere : pauonem
uel anserem assa bene; et patellam uel aliud instrumentum conueniens
subtus pone, ad recipiendum pinguedinem fluentem. Et colora cum
safrano. Habeas etiam succum de limoncellis cum zucara mistum, ita
quod sit acrum dulce. Deinde, habeas micam panis parum assatam cum
uitellis ouorum bene batutis, parum de forma ibidem simul mixa; micam
predicti panis inuolue et suffrige cum lardo recenti in sartagine, et istum
panem in predicto sapore inuolue, bonis speciebus bene trittis desuper
sparsis. Deinde ordinatim per solaria in cissorio pone. Et da comedere pro
caponibus.

26. -- De grua : gruam bene lotam et parum bullitam in olla larga
pone in ueru. Et assetur, non tamen ad plenum. Deinde, habeas cepam,
incisam ad modum taxillorum, satis suffrissam cum lardone. Et colora
cum safrano distemperato cum bono uino, ita quod sit ad sufficientiam.
Et, additis bonis speciebus, ibi carnes predicti gruis frustratim truncatas
facias bullire in eodem, usque ad decoctionem. Deinde, accipe lescam (?)
panis aliquantulum assatam et mollificatam in predicto sapore. Postea,
ordina predictum panem per solaria in cissorio, et da comedere.

27. -- Similiter potest fieri de capite eduli, agni uel uituli, depilato in
aqua bullienti. Sed tamen, habunt elixari bene et ordinatim facto sint
supra debet apponi caseus gratatus.

28. -- De auibus siluestribus. De fasianis : fasianos, capones uel alias
aues siluestres elixa parum. Postea, extrahantur de aqua et lardantur.
Deinde, forma copum de pasta, secundum quantitatem predicte auis. Et
tunc auis una, uel plures, includantur cum speciebus. Et fiat foramen in
summitate paste; et antequam bene coquantur in furno, per idem foramen
<<405>>
intus ponatur succus citrangulorum, uel lomiarum, uel limonum, et aqua
roseata, et bene decoquantur. Idem potes facere de carnibus caprioli et
aliis siluestribus animalibus similibus.

29. -- De pastillo auium uiuarum. Pastillum siue copum de auibus
uiuis sic compone : primo, forma copum de pasta et imple de furfure. Et,
eo cooperto, pone ad coquendum. Et cum decoctum fuerit et ualde
infrigidatum, perfora ipsum subtiliter subtus et inde extrahe furfur et intus
pone aliqua folia arborum et diuersas auiculas uiuas. Postea, reponas
subtiliter frustrum panis que de foramine remouisti. Et caue quod feceris
aliqua parua foramina desuper, ne auicule ex defectu aeris suffocentur.

Postea, pone dictum pastillum coram aliquibus dominis, si eos pro
ludo trufare uolueris; et quando ipsi aperient pastillum, aues predicte de
pastillo uolabunt.

30. -- De conato : habeas auiculas paruas deplumatas et mondatas.
Postmodum, recipe cinamomum, nusces muscatas, inde ficatella auium,
species, uitella ouorum et parum salis, zucaram, et distempera cum aqua.
Et potes ponere parum de uino. Et pone ettiam cipolas frissas cum lardo.
Et postea, in dicto brodio coque predictas auiculas integras uel diuisas. Et
potes colare, sicut uis. Istud brodium uocatur conatum.

31. -- De auro ponendo in pastillo : contra quasdam infirmitates,
ponitur aurum pro diuitibus in omnibus cibariis. Et quando ponitur in
pastillo, debet fieri secrete, ne forte pastillum per fornarium cambietur.

In eodem pastillo, potes ponere diuersas aues diuersimode impletas,
unam de uiridi colore, aliam de croco, aliam de albo, aliam de camelino,
pro bene placito uoluntatis tue.

32. -- De salsis pro auibus : ad faciendam salsam pro auibus, accipe
cinamomum, nucem muscatam, ficatella eorum, rubeum oui, panem assatum,
sal; et tere fortiter omnia in mortario. Et distempera cum succo
lomiarum uel mali granati simul cum croco.

Hoc potes dare infirmis cum predictis auibus.

33. De salsa pro pullis assatis : salsam pro pullis assatis uel fasanis
uel perdicibus uel auibus paruis uel magnis : accipe aquam et uinum et
facias sallomoriam. Et si non potes habere, accipe agrestam et proice
superius.

34. -- De salsa pro columbis : pro columbis uel pullis, accipe
ficatella eorum siue iecora, quod idem est. Et assa super prunas. Et post,
tere in mortario cum pipere et pane assato mollificato et distemperato
cum uino et aceto. Et fac bullire, si uis.

35. -- Pro grua assata : pro grua assata, accipe ficatellum, assa in prunis.
Postea, accipe safranum, bonas species, maioranam et tere omnia
<<406>>
simul in duo rubea oui assata in igne. Tere cum eis et distempera cum bono
uino et parum aceti. Et postea, ponas ibi parum de musto cocto ut fit acrum
uel dulce.

36. -- Pro pauone assato : facias pro pauone assato saporem ut supra
de grua, excepto musto cocto. Pinguedinem que fluit de pauone mitas in
salsa.

Sic facias de porcello assato.

Et si non uis facere talem saporem, facias saporem uiridem.

37. -- Pro auibus de riparia sapor : pro maslardo siue anate, ansere
et cigno, et pro omnibus auibus de riparia, facias sicut dictum est pro
grua. Non ponas tamen safranum. Et pinguedo distillata ab eis debet
reponi super in salsa.

38. -- Sapor pullorum qui dicitur mustarda sic fit : recipe pullos
et mite ad frissandum cum lardo et cepis. Et cum fuerit semicoctum, ponas
species. Et habeas mustum dulce et ibi pone ad coquendum. Et pro
quolibet pullo, teras .4. rubea oui et pone safranum et distempera cum eodem
musto.

39. -- De carnibus grossis, primo de castratinis : carnes uacinas,
castratinas, porcinas, minutim incisas potes preparare cum alleis uel cepis
uel scaloniis uel porris.

40. -- De edulo et agno uel uitulo : recipe carnes eduli uel agni uel
uituli. Et incidas pro minuta frustra ad quantitatem duorum digitorum.
Postea, ponas decoqui in aqua bulliente. Et quando semel bullierit, pone
ibi zucaram, partem optimi uini. Postea, bonas species trittas distemperatas
cum eodem brodio intus pone. Et quando carnes decocte fuerint,
deponas ollam de igne et oua bene batuta in scutella cum paruo de illo
brodio infrigidato intus pone, distillando suauiter et uerberando
predictum brodium cum cocleari.

Et, si uelis, oua predicta potes fortiter coqui in prunis; (?) et uitella eorum
ouorum tritta in mortario distempera cum eodem brodio et pone loco
aliorum ouorum. Talis cibus uocatur : lanietus.

41. -- De galantina : ad galantinam pro carnibus, lixa eas. Et cum
fuerint quasi cocte, super addas aque acetum ad sufficientiam, ita quod
non sit nimis forte nec debile. Fac bullire usque ad tertiam partem. Et
si fuerit in estate, fac bullire cum brodio predicto.

Deinde, pone carnes in alio uase, superposito lauro. Postea, de bonis
speciebus et safrano distempera cum brodio predicto. Postmodum, cola
brodium super easdem carnes et super adde de spica cardamomi et de
cumino bene tritto.

<<407>>

42. -- De spatula implenda : ad spatulam castratinam implendam, accipe
eadem et elixa fortiter cum uentresca porcina. Et cum decocta fuerit,
extrahe carnes ab ossibus; et cum predicta uentresca, eas percute fortiter
in tabula cum cutello. Et accipe in bona quantitate de herbis odoriferis
cum speciebus et safrano bene pistatis, misce cum predictis carnibus et
uentresca, caseo recenti addito pistato cum ouis in bona quantitate, nec
sit nimis spissum nec nimis molle.

Postea, habeas rattam porcinam uel castratinam et extende super tabulam.
Primo, accipe medietatem a predictis carnibus, et extende super
tabulam.

Accipe rattam porcinarum. Deinde, accipe os predicte spatule et pone
super illas carnes extensas; et aliam medietatem carnium pone et extende
super os, ita quod sit in medio. Et tunc cooperias totum de rata porcina.
Postmodum, mite predictam super prunas in craticula ferrea ad assandum.
Et comede.

43. -- De siluestribus animalibus : si de siluestribus animalibus uelis
pastillum facere uel assare, carnes larda sicut scis et balnea in uino. Postea,
cum magna habundancia puluis specierum sparge desuper.

44. -- De carnibus apri : carnes recentes apri decoque fortiter in aqua.
Postea fac salsam sic : recipe piper, zinziberum, gariofilum, cinamomum
et tere fortiter simul cum pane assato madefacto in aceto; et distempera
totum de aqua mixta cum aceto, ita quod non sit nimis forte nec
debile. Deinde cepas frissas cum pinguedine misce cum eis et fac totum
bullire dum salsaueris moderate. Et da comedere.

45. -- Idem potest fieri cum carnibus cerui uel caprioli uel hursi et
aliorum animalium similium, dum tamen predicta salsa fortificetur cum
speciebus.

46. -- De ciuerio leporis uel cuniculi : ad ciuerium leporis uel cuniculi,
accipe eos et assa in ueru, unguendo sepe cum lardo aliaue pinguedine.
Et cum decocti fuerint, abscinde eos perfrustra.

Postmodum, recipe bonas species, dum tamen piper super habundet,
cum pane fortiter assato in prunis et tere bene simul. Postea, recipe iecora
eorum in prunis assata et cepas frissas cum bona pinguedine et totum
tere et misce cum predictis, ita quod omnia sint distemperata cum aqua
et uino equaliter.

Deinde, pone ad bulliendum et predictas carnes frustratas cum eisdem.
Et si uolueris, loco uini, pone acetum in quantitate quod non sit nimis
forte.

47. -- De mamonia : ad mammoniam, recipe carnes castratinas bene
lixas. Et remotis ossibus, tere et pone ad coquendum cum lacte amigdalarum
et speciebus et melle et riso integro. Sit bene spissum ad modum
risi. Et colora sicut uis.

<<408>>

48. -- De uentre porcino implendo : recipe uentrem porci uel castronis
bene lotum et sanguinem eorum coctum parum quem misce cum ouis
et bonis speciebus. Et imple uentrem de predictis. Postea, sue foramen
impleture cum acu et pone ad coquendum cum aqua; uel potes assare
in craticula. Et colora et assapora sicut uis.

49. -- De trulis : simili modo implere poteris intestina cum sanguine
uel carnibus, speciebus et herbis odoriferis. Postea, liga et coque in aqua
calida. Et uocantur truli.

50. -- De langorista : ad faciendam languoristam, accipe pulmonem
porcinum et parum lixa. Et extracto de olla, cum cutello percute fortiter
in tabula et addas oua cruda, caseum grattatum et piper puluerizatum
et de istis simul commistis, imple budellam porcinam et lixa parum.
Postmodum, suspende ipsam budellam per .4. dies et non plus. Et
assatum comede.

51. -- De indulgiis : ad faciendas indulgias, accipe carnes costarum
porci incisas, ita quod in quolibet frustro remaneat una costa, et pone in
fulfugine de bono uino et semine feniculi. Et dimite stare per .4. dies.
Postea, accipe budellam amplam et mitas dictas carnes in illis quodlibet
frustrum in uno budello. Et ponas ad fumum.

52. -- De intestinis : budellum porci balnea in bono uino et super
sparge puluerem specierum bonarum et zucaram. Et assa super carbones.

53. -- De lantoliis : si de lumbellis, linguis et aliis carnibus porcinis
incisis et maiorana siue aliis herbis odoriferis impleueris budellam, dicuntur
landolia. Et debent poni ad fumum ligata.

54. -- De rauiolis : recipe uentrescam porci minute trittam siue pistatam
cum ouis, caseo, lacte et speciebus aliis. Et potes facere rauiolos
diuersimode qui sic fiunt :

In tortello gracili paste dure, inuolue de predictis ad quantitatem unius
oui et coque in patella cum magna pinguedine. Et loco paste, potes
inuoluere in pellicula que uoluitur in circumstancia uentris eduli uel alico
alio simili. Colora ut uis.

55. -- De salciciis : ad salcicias faciendas, recipe bonas carnes porcinas
crudas non nimis pingues nec macras minutissime cum cutello percussas;
et, bonis speciebus cum sale simul cum eis mixtis, imple intestina
porci bene mondata et pone ad fumum. Quidam ligant per digitos, quidam
non. Postea, possunt coqui in aqua uel brassa uel patella uel quomodo
uis.

56. -- De uentre porcino implendo : ad uentrem porcinum implendum,
accipe herbas odoriferas, piper, safranum, carnes porcinas, caseum
recentem. Tere omnia simul. Postea, imple uentrem. Et inde, potes facere
salcicias uel rauiolas uel tortam.

<<409>>

Mite ad coquendum. Et si non uis, lixa, pone ad frissandum.

57. -- De galdofira : recipe uentrem uituli et, bene mondato, parum
elixa. Deinde, cum lardo et sale et cipola frissa parum et colle
brodium. Et dicitur galdafra.

58. -- Aliter : recipe budellum bene lotum cum aqua calida et sale.
Deinde oua debatuta, caseum grattatum, safranum, species et herbas
odoriferas tere et misce simul; et hiis budellum impleatur. Postea, ponatur
ad bulliendum in aqua calida. Deinde grossetur in craticula.

59. -- De calcato : item, de budellis uaccinis crudis potest fieri brodium
si bene laues ea et frisse in oleo cum cipola minute incisa. Postea, pone
ad bulliendum cum paruo de aqua. Postea, tere uitella ouorum coctorum,
panem, species, herbas bonas. Fac brodium. Et dicitur calcadum.
Colora ut uis.

60. -- De rauiolis : ad rauiolas, recipe uentrem porci et eius ficatellum
uel coratella eduli uel cuiuscumque uolueris, uel alias carnes; et percute
fortiter in tabula cum cutello. Deinde, accipe herbas odoriferas, species,
safranum et pista in mortario; et adde oua batuta, et omnia hec cum aliis
simul commisce, ita quod sit bene spissum.

Postea, accipe pennam de qua corata porci inuoluitur et facias paruos
panes, inuoluendo de illis commixtis in dicta pellicula ad quantitatem
unius oui uel parum maiora. Et, si uolueris, loco illius pellicule, fac alios
de pasta.

Postea istos frige in patella cum oleo uel alia pinguedine et, eiecta extra
patellam, si uolueris, intinguas cum melle.

61. -- De pantossa : pro pantossa, recipe rattam porcinarum minutim
incisam, piper, safranum, sal. Simul tere. Postea, farinam distempera cum
ouis et cum omnibus supradictis commisce et superpone cuminum.
Deinde pone in testa super prunas sine crustis ad coquendum.

62. -- De brustinga : ad brustingam, recipe ratam porcinam, caseum
pinguem; omnia minutim incisa misce cum farina et cum ouis distempera.
Et, addito safrano, pone ad coquendum cum crustis, uel sine crustis.
Et facias albas, uel colora, sicut uis.

63. -- De mortarolo. Ad mortarolum cum carnibus, accipe lardum et
cepas minutim incisas et frissas cum eodem. Postea, uentrescam porci
fortiter coctam percute cum eis bene super tabulam et pone ibi de brodio
pingui carnium. Et fac bullire omnia simul et apponas ibidem species
puluerizatas et safranum distemperatum ad sufficientiam. Iterum, pone
panem grattatum in bona quantitate. Et cum omnibus predictis misce
rubea ouorum bene batuta. Et postea, fac bullire parum, ita quod sit
<<410>>
spissum. Et cum feceris scutellas, pone desuper zucaram cum speciebus
puluerizatis.

64. -- Aliter : ad mortarolum aliter faciendum, accipe epar porcinum
et parum lixa. Deinde, extrahe de aqua et super tabulam fortiter percute.
Et postmodum, maioranam et alias herbas odoriferas fortiter pista in
mortario cum pipere et epate supradicto; et distempera cum ouis, ita quod
sit spissum. Deinde, habeas ratam porcinam et frige in sartagine cum
lardo. Postmodum, pone omnia simul in olla et, acceptis bonis speciebus
et safrano distemperatis cum bono uino, proice super illis in olla et fac
bullire, apposito brodio carnium.

65. -- De sapore pro assaturis : sapor pro qualibet assatura : accipe
basilicum et piper et tere in mortario et distempera cum agresta. Et
deficiente agresta, pone succum citranguli uel lumie.

66. -- De tria ianuensis : ad triam ianuenssem, suffrige cipolas cum
oleo et mite in aqua bullienti, decoque, et super pone species; et colora
et assapora sicut uis. Cum istis pones ponere caseum grattatum uel
incisum. Et da quandocumque placet com caponibus et cum ouis uel
quibuscumque carnibus.

67. -- De alleata pro carnibus : ad alleatam pro carnibus, accipe
amigdalas mundatas, pistatas fortiter cum alleis et zinzibere distemperatis
cum brodio macilento. Et potestis facere bullire et potes comedere
cum piscibus dure digestionis, sicut morua et cetera.

68. -- De piperata : ad piperatam pro carnibus uaccinis, ceruinis uel
caprinis, accipe panem assatum mollificatum cum aceto uel brodio carnium
macilento. Tere in mortario cum safrano et pipere et distempera cum aceto
et brodio simul. Postea, pone ad bulliendum, et potes facere nigri coloris
sine safrano, cum pane adusto siue combusto.

69. -- De salsa alba : salsa alba pro carnibus castratinis uel porcinis :
accipe agresta et tere; et succo extracto, recipe grana que sunt intus et
tere in mortario cum zinzibere et parum de alleis; et cum eisdem tere
amigdalas, et distempera cum agresta. Quam si habere non poteris, sumas,
loco eius, succum citranguli uel alterius acri.

70. -- Pro salsa camelina : pro salsa camelina, recipe canelam, amigdalas
cum corio in mortario trittas et allea simul distemperata cum agresta
et uino. Et si amigdalas habere non poteris, pone crustam panis.

71. -- De salsa uiridi : ad salsam uiridem, accipe petrosillum cum
menta, fusticellas, cardamomum, nucem muscatam, piper, gariofilum,
zinziber. Tere omnia in mortario fortiter et, cum eis, tere parum de mica
panis. Et si uis, potes ponere allea. Distempera cum bono aceto.

<<411>>

III

1. -- De gratonea : gratonea lactis sic fit : recipe lac ouile et distempera
cum ouis fortiter; et pone lardum in sartagine iuxta ignem, ita quod sit
ualde calidum. Postea, cum cocleari perforato, sparge lac in sartagine per
totum. Postea, cum decoctum fuerit competenter, remoto ab igne,
zucaram super adde.

2. -- De gratonea hyspanica : in dicta gratonea, adde ouorum coctorum
albumina incisa ad modum taxillorum; et uocabitur gratonea hispanica.
Hanc potes colorare sicut uis.

3. -- De simula : ad simulam apulam faciendam cum lacte ubi uermiculi
sunt siue anxia alexandrina, accipe lac et fac eum bullire. Et bullito
lacte, elige uermiculos; et simulam predictam poteris ponere antequam
bulliat lac. Et de lardo siue assungia recenti suffricta ibidem addatur cum
pipere et safrano.

4. -- De copo siue de pastillo de lacte : ad copum de lacte, accipe pastam
duram et fac copum sicut panem unius pastilli; et pone in furno parum,
ut aliquantulum dure fiat. Deinde, accipe lac cum ouis batutis simul
mixtis et safranum et proice in dicto copo, sed non multum impleas. Et
decoque competenter et comede.

5. -- De crispis : ad crispas, accipe farinam albam distemperatam cum
aqua calida et fermenta eam cum fermento, ut crescat. Et decoque in
sartagine cum oleo bullito. Et, addito melle, comede.

6. -- Crispellas sic fac : habeas farinam albam distemperatam cum ouis,
addito safrano. Et pone ad coquendum in lardo tantum; et quando decocte
fuerint, pone desuper zucaram uel mel. Et comede.

7. -- De fristellis : pro fristellis faciendis, recipe farinam distemperatam
cum albumine ouorum; et pone flores sambuci uel alios flores
quoscumque uolueris, et diuersifica colorem secundum uocem et cum
quibus salsamentis uolueris. Pone ad coquendum in lardo cum cocleari
diuisim.

8. -- Aliter : recipe farinam distemperatam cum predictis; pone in
mortario bene et totum simul decoque in magna quantitate lardi.
Postea, da comedere, superposita zucara uel speciebus.

9. -- De gantis : ad gantas faciendas accipe cicera, superposita zucara
uel speciebus, alba bene distemperata in aqua. Postea, lixentur bene et,
<<412>>
extracta de ista aqua, terantur fortiter et misceantur cum eadem aqua.
Postea collantur et de illa aqua collata distemperetur farina. Et facias
tortellas sicut uolueris. Et frigantur in lento igne cum lardo uel oleo et
superponatur mel. Et tales tortelli uocantur ganta.

10. -- De lasanis : ad lasanas, accipe pastam fermentatam et fac tortellum
ita tenuem sicut poteris. Deinde, diuide eum per partes quadratas
ad quantitatem trium digitorum. Postea, habeas aquam bullientem salsatam,
et pone ibi ad coquendum predictas lasanas. Et quando erunt fortiter
decocte, accipe caseum grattatum.

Et si uolueris, potes simul ponere bonas species puluerizatas, et pulueriza
cum istis super cissorium. Postea, fac desuper unum lectum de lasanis et
iterum pulueriza; et desuper, alium lectum, et pulueriza : et sic fac usque
cissorium uel scutella sit plena. Postea, comede cum uno punctorio ligneo
accipiendo.

11. -- Eodem modo fiunt croseti, et de eadem pasta, nisi quod sint
formati rotundi et oblungi ad quantitatem unius pollicis; et cum digito
sunt concauati. Est tamen sciendum quod, tam in lasanis quam in crosetis,
debet poni magna quantitas casei grattati.

12. -- De ouis, primo de implendis : ad faciendum oua plena, findas
unumquodque per medium, dum fuerint bene cocta et hoc integra. Tunc
extrahe rubedinem et, acceptis maiorana, safrano, gariofilis, distempera
cum rubedine predictorum ouorum; et pista fortiter, adiuncto parum de
caseo. Per singula octo oua, distempera unum ouum crudum. Hoc facto,
de isto sapore imple albedines ouorum. Et frige cum bono lardo; et cum
agresta comede.

13. -- De ouis rotatis : oua rotata sunt quando recentia cum filo ligantur
et ponuntur super prunas, ita quod possunt decoqui ad plenum. Et tantum
filum cremabitur.

14. -- De ouis lixatis : elixata sunt oua quando integra coquuntur in
aqua. Et possunt comedi cum agresta.

15. -- De ouis partitis : oua partita sunt quando fracta ponuntur
separatim, unum post aliud, in brodio uel in aqua simplici bullienti. Et
comede cum agresta.

16. -- De ouis exiliatis : frissa oua tribus modis parantur : uno modo
quando integra et separatim coquuntur cum oleo uel alia pinguedine in
patella. Etiam debet comedi cum salsa uiridi uel agresta. Talia dicuntur
oua exiliata.

17. -- De ouis crispatis : alio modo oua parantur quando batuta sunt
frissa cum quacumque pinguedine, sicut crispellus uel tortellus. Et cum
<<413>>
eisdem ouis, potes addere, antequam ponantur in patella, caseum pinguem
subtiliter incisum. Talia oua dicuntur crispata. Et comede cum sale uel
quocumque uis sapore.

18. -- De ouis tribulatis : alio modo fiunt oua quae tribulata dicuntur
quando batuta cum de uino, ponantur cum aliqua pinguedine in patella
ad frissandum; et mouentur semper cum cocleari. Et dicuntur mollia et
tribulata. Ponitur in scutella cum sale superposito.

Scias tamen quod oua .VI. modis ultimis possunt dari dura uel mollia,
secundum uoluntatem comedentis.

IV

1. -- Hic docet de piscibus. Et primo de galantina : ad galantinam
piscium, accipe bonum uinum et parum de aceto spumando. Simul bulliantur;
et cum bullierint, piscis grossus frustratim incisus fuerit cum scamis :
cum eisdem ibi coquatur. Qui, cum decoctus fuerit, extrahatur, et uinum
quod remanebit bulliat tantum quod solum remaneat 3a pars. Deinde
apponas safranum et alias bonas species puluerizatas cum foliis lauri.
Postea, recipe piscem et a scamis monda.

Aliqui tamen predictas scamas cum predicto uino distemperatas in
mortario fortiter terunt et in stamina collant. Quam colaturam cum alio
uino addunt, ut magis possit conglutinari.

Et quando ista galantina est infrigidata, intus pone frustra piscium et
dimitas stare per unam diem uel noctem uel amplius quousque
conglutinatum sit totum. Et sic, piscis multum potest conseruari.

2. -- De scapeta piscium : ad scabetiam, recipe piscem bene lotum,
sicut decet, et cum oleo habundanti frige. Postmodum infrigidatur. Deinde,
cepas incisas per transuersum frige in oleo remanenti. Postea, habeas
uuas siccas, zenula et pruna, et frige cum cepis predictis simul, et oleum
superfluum tollatur.

Accipe ettiam electas species et safranum : tere bene simul cum amigdalis
mondatis et distempera cum uino et aceto moderato posito, ne sit
nimis acrum. Tunc misce simul cum aliis. Et loco amigdalarum, potes
ponere micam panis in uino madefactam et postea trittam. Postea, pone
super ignem quousque bulliat et statim depone. Et cum piscis in cissorio
concauo ordinatus fuerit, saporem predictam sparge desuper. Quod si uolueris
ipsum acrum dulce facere, ponas mustum coctum uel zucaram competenter.

3. -- Si cum eisdem addideris amigdalas mondatas integras, uuas grecas
<<414>>
passas, dactilos, et similia frissa cum predictis cepis, uocabitur brodium
sarracenicum.

Potes etiam ponere poma et pira.

4. -- Ad summachiam, cum pisces grossi detruncati frissi fuerint,
recipe amigdalas mondatas, sumacum; cum aqua coque et pisces cum eisdem,
et potes terere uinum, frustrum de piscibus et aliqua alia que inspissent.
Et da comedere.

5. -- De lampreda in pastillo : copum de lampreda grossa siue pastillum,
quod idem est : accipe lampredam bene lotam fricatam cum sale et non incidatur
alico modo. In quolibet foramine capitis, pone uinum, gariofilum et,
facto copo de dicta pasta, ponatur ibi dicta lampreda sana, ad modum
circuli, cum croco et speciebus trittis. Et intus, ponatur aqua rosacea.
Postea, pone coopertorium de eadem pasta et in superiori parte; colora
ipsum cum croco et mite ad coquendum.

6. -- Similiter potest fieri de lampredis paruis cum gariofilis et aqua
rosacea et succo citrangulorum uel limonum.

7. -- De lampreada piperata : lampreda piperata potest sic preparari :
lampreda, quando est bene lota et cum sale fricata, assetur bene super
craticulam. Tunc, facias piperatam cum pipere et croco et safrano et mica
panis assata, distemperatis cum aceto. Et cum ipsis bullias dictam lampredam
assatam.

Potest etiam comedi cum salsa uiridi uel cum succo de limoncello et
aqua rosacea.

8. -- De troitis in pastillo : pastillum de troitis : fiat forma de pasta
ad longitudinem troite, et troite bene scamate, lote et euentrate ibi ponantur
et parum de oleo; bonas species trittas cum safrano desuper sparge. Postea,
claudatur pastillum, et fiant cornua in quolibet capite, ad modum barche.
Postea, fac duo foramina, unum prope caudam et aliud ad caput, uel tantum
unum in medio. Postea, dequoquatur. Postquam fuerit bene coctum,
per illa foramina ponatur aqua rosacea et succus citrangulorum uel
limonum. Et tempore carnis, potes ponere lardum loco olei.

9. -- De aurata : recipe auratam, facias perbulliri. Postea, accipe bonum
uinum, mel, langolos exscorticatos et mondatos et cinamomum. Pone
ad bulliendum in aqua. Et quam cito bullierit, tolle ab igne et extrahe de
aqua predictos pisces. Iterum, pone ad bulliendum in predicto uino
decoctionis.

10. -- De allectibus et sardis in pastillo : de allectibus uel sardis in
pastillo : ista ponantur in aqua calida ad distemperandum. Postea, frissantur
parum in patella com oleo. Et tunc, extrahantur de dicta patella. Deinde,
lauentur spinnarchia tenera et anetum, et cisa subtiliter cum cutello.
<<415>>
Iterum laua cum aqua calida et comprime fortiter inter manus quod tota
aqua exeat.

Postea, frissantur cum oleo et, additis auellanis et nucibus bene trittis
cum pipere, fiat pastillum.

11. -- De allectibus et sardis implendis : ad implendum allectia uel
sardellas, ponantur in aqua calida, remotis capitibus et spinis, ita quod
sint diuisa per dorssum. Postea, tere maioranam, ros marinum, saluiam,
bonas species, crocum et pulpas alicorum piscium. Et imple de predicta
impletura allectia uel sardellas, ita quod corium siue cutis sit ex parte impleture,
et pars exterior sit interius; et coniunge dictas partes insimul, ita
quod dicta impleta sit in medio. Postea, frige cum oleo. Et possunt comedi
cum succo citrangulorum.

12. -- De allectibus uel sardellis in brodio : de brodio pro allectibus
uel sardellis : bullias uinum grecum cum pipere, croco et zuccara. Et
allectia uel sardelle bulliantur parum cum dicto uino, addito parum de oleo.

13. -- De allectibus uel sardis frissis : ad allectia uel sardellas frigendas,
ipsis decapitatis, uolue et reuolue ea in patella cum oleo et desuper oua
batuta. Et decoctis sufficienter, comede cum succo citrangulorum uel
limonum.

14. -- De pulpis : de pulpis grossis : possunt elixari et comedi cum sale
et cumino uel aliis piscibus uel pulpo qui dicuntur calamatum.
Extrahantur intestinas per auriculas.

15. -- Ad assandum piscem qui dicitur muscatellus mite, sal per easdem
siue per os; et per eumdem, pone spicum et fac parum decoqui iuxta
ignem. Postea, larda eum subtiliter, quasi faisanum. Iterum assetur sufficienter
et comedatur cum succo citranguli, aqua rosacea uel limocelli.

16. -- De trillis uel pulpis uel calamatis, de brodio pro sipiis. Lixa bene
trillas pro non bene sanis, cum petrossilo et croco.

Ad brodium pro sipiis siue pulpis siue calamatis, pisces predicti bene
loti et incisi suffrigantur cum oleo et cepis, reseruato felle nigro sipie.
Et coquatur ponendo de aqua parum. Et circa finem decoctionis, ponas in
eis maioranam, rosmarinum, petrosillum, omnia ista tritta cum speciebus,
distemperata cum aqua.

Fac bulliri aliquantulum, et ante perfectam decoctionem, ponas lescas
panis torrefactas, trittas et distemperatas cum aqua. Et debet esse spissum.
Postea, cola et mitas fel nigrum reseruatum. Et post, parum bulliat.
Et si uolueris ponere fel, colora ea de croco.

Tu potes facere dictum brodium spissum cum amigdalis, auellanis uel
<<416>>
nucibus trittis, distemperatis ut supra dictum est. Et si uolueris acrum
dulce facere, ponas ibi succum citrangulorum cum zucara.

17. -- De sipia : sipia grossa potest elixari et frigi cum oleo et pipere
et comedi cum salsa uiridi uel, elixatam, potes ponere cum oleribus mollibus
et comedere cum eodem sapore.

Item, aliter : sapor pro sipiis elixis siue trillis est salsa uiridis siue succus
citrangulorum.

18. -- De testitudine : pone testitudinem ad frigendum cum lardo uel
oleo et cipola et herbis odoriferis et, speciebus appositis, fac bonum
brodium.

19. -- De grillis : grilli cum aqua calida depilentur et mondentur in
interioribus, assentur et cum sale comedantur.

20. -- De gamaris : gamaros uiuos pone in aqua bulliente cum sale et
comede cum agresta uel aceto.

21. -- Aliter : item, gamaros uiuos pone in lacte caprino uel amigdalarum;
et postquam illud biberent, coque. Et da comedere ut supra dictum
est.

22. -- De langustis : de langustis fac sicut de gamaris. Et si habeas oua,
distemperentur in salsa sua cum aceto uel uiridi iure.

23. -- De salciciis piscium : ad faciendum salcicias de piscibus, ponantur
pisces in aqua calida ad bulliendum, ita quod possint bene depulpari
a spinis. Post, accipe herbas odoriferas et species, tere bene cum pulpa
spicium; et ponantur in panno lineo perforato et comprimantur fortiter. Et
ponantur in frissorio cum oleo feruenti et facias oblungum, rotundum uel
transuersum, sicut uolueris.

24. -- De interioribus piscium : ad preparandum interiora piscium lota
et incisa, cum oleo et cepis subtiliter incisis non multum minutim sufrigantur.
Et pone cum eis bonas species, crocum et maioranam trittam, ad
buffiendum. Distempera cum pauca aqua et adde postea micam panis bene
trittam et etiam distemperatam cum pauca aqua. Et bulliant.

Et loco maiorane, potest poni cuminum. Et si uolueris, predictum brodium
inspissa cum mica panis et amigdalis mondatis pistatis et distemperatis
cum uino et collatis. Hic non ponitur crocus, addito semine coriandri
et carui tritto cum zucara.

25. -- De sapore : ad saporem pro pisce assato, accipe aquam rosaceam,
succum citrangulorum et, simul compositis, proice super piscem assatum.

26. -- Pro pisce frisso, recipe aquam, salsam uiridem, spinis nominatim
uel succum citrangulorum siue agrestam.

<<417>>

V

1. -- De cibis compositis ex multis et primo de batutis : ad batutas,
recipe ficas frissas cum speciebus albis et zucara et amigdalis. Et fac bonum
batutum et serua.

2. -- Item, recipe ficas lixas cum herbis odoriferis et pista simul cum
speciebus bonis. Et distempera cum brodio ita quod spissum remaneat.
Et sic habebis bonum batutum.

3. -- Ex istis duobus batutis, medietatem uel plus reserua. Ex ista
medietate dictarum batutarum facias rauiolos et poma, salsiolas diuersorum
colorum et lasanias diuersarum impleturarum, de istis pistis adiunctis.

4. -- Item, recipe uuas grecas, ficus minutim incisas et misce cum
nucibus pistis. Parum pone in mortarolo ordinatim, de predictis super
unam crustam solaria faciendo et alia solaria de lacte amigdalarum
decocto et inspissato; et alia de nucibus cum ficubus trittis et batutis superius
reseruatis. Et pone poma rotunda incisa lardo suffrissa et zinzebre,
ratam et alia quecumque uidentur tibi apponenda. Hiis ordinatis, ter uel
quater uel plus, cooperias cum pasta ad modum pastilli. Postea, pone
ad coquendum in furno et caue a fumo. Et debet esse ita spissum quod
possit in cissorio deportari.

5. -- De capite monachi : pro capite monachi, recipe bonam quantitatem
paste albe et fac in bona quantitate laganas; et reserua aliquantulum
de illa pasta quam colora cum croco. Et 3am partem ipsarum laganarum
frige aliquantulum cum oleo. Aliam partem lixa in aqua et aliquantulum
infrigida eas. De residua parte tertia fac penulas ad modum rauiolorum
et impleas auellanis trittis et speciebus et amigdalis ad sufficientiam et
bulliantur in patella cum oleo ut supra. Et de residuo paste predicte fac
pecias subtiles et latas et coque in predicto oleo. Postea, eas parum inungas
de melle.

Hoc facto, ordina solaria : in primo solario, pone ficus frissas per medietatem
incisas; in alio solario, pone mel, species cum pineis mundatis et
dactilis incisis per medium et nucibus, auellanis male trittis, uuis passis,
addito ibidem parum de cepa suffrissa cum oleo. Et poteris consequenter
alia solaria facere de laganis elixis, et poteris facere cum crenellis, sicut
castrum.

Et fac eum decoqui in prunis cum multo oleo. Et cum fuerit decoctum,
depura oleum quod est ibi. Et comede in ieiuno.

6. -- De torta parmesane : ad tortam parnesanam, accipe pullos bene
depilatos et incisos uel demembratos et suffrige eos cum cepis bene cisis
<<418>>
cum lardo in bona quantitate. Et decoctis ipsis pullis, pone desuper species
trittas cum sale ad sufficientiam.

Accipe etiam herbas odoriferas in bona quantitate, tere fortiter et super
pone de safrano. Postea, accipe uentrem porci; elixa fortiter; excoria
eam, in pinguedinem eius fortiter percute cum cutello et misce cum herbis
predictis et aliquantulum de caseo grattato et distempera cum ouis. Et
fac inde rauiolas albos. Et si in eisdem addideris petrosillum et alias herbas
odoriferas, potes facere rauiolas uirides.

Item, accipe amigdalarum mondatarum aliquam quantitatem et tere eas
fortiter. Et diuide per medietatem, in quarum una parte pone de speciebus
in bona quantitate et in alia ponas zucaram et de utrisque facias rauiolos
semotim.

Item, accipe budella porcina bene pinguia lota et imple ea de bonis
herbis et caseo et lixa.

Item, recipe presucum et ettiam salcicias et inscinde subtiliter et
oua fracta commisce cum eis et ibi pone pullos prius dictos et sepe misce
cum cocleari, donec sit spissum. Postea, remoue ab igne et assapora
cum sale.

Vltimo, recipe farinam albam mondatam et fac inde pastam solidam.
Postea, forma ad modum testi et appone farinam parum inter pastam et
testum cum cocleari. Postea, de brodio dictorum pullorum inunge pastam
et facias in predicta pasta plura solaria. In primo solario pone carnes pullorum;
in secundo solario pone rauiolos albos et saporem desuper; in tertio
solario, pone presuccum et salcicias; in .4o. solario, de eisdem carnibus;
in .5o. solario, de ceruellatis; in .VIo. solario, de rauiolis amigdalarum;
et sic deinceps si habeas fercula. Et in quolibet solario, pone dactilos et
species ad sufficientiam.

Postea totum cooperias pasta et pone super prunas et testum desuper.
Et postea, cooperi de prunis super et subtiliter et frequenter dictam tortam
discooperias et unge cum lardo. Et si forte frangatur dicta torta, accipe
pastam subtiliter operatam et balnea cum aqua et pone super fracturam
et pone testum calidum desuper.

Postea, quandoque uidebitur esse cocta, porta coram domino cum magna
pompa.

7. -- De torta aliter facta : recipe .XII. capones et lixa bene. Hiis coctis,
recipe pectora illorum et incide minutissime cum cutello super tabulam
cum ouis debatutis, speciebus et safrano et cum succo melanguli, sal,
herbas odoriferas. Pista bene et cum lardo in patella frige.

Interim, farina cum ouis distemperetur, et fac tortella que in alio nomine
dicuntur crispella uel lagana; et sint ualde tenua. Et, ex eadem pasta, super
addita farina ut sit durior et fortior, compone in bona quantitate crustam
unam concauam. Et primo, in concauitatem fundi, ordina unum lectum
de prunis pistatis. Et tunc, cooperiatur de ista pasta bene.

<<419>>

Item, recipe libram unam de amigdalis et libram zinzeberati et .2. uncias
zucari rosacei et parum salis et .I. unciam specierum; terantur et misceantur
cum pasta. Et de predicta pasta, forma concauos homines et mulieres.
In medio istorum, pone unum ioculatorem uel plures, tenentes uiellam
uel quecumque instrumenta uolueris.

Hiis omnibus diligenter factis, pone caute in furno. Et scias quod erit
cito coctum. Extracto illo de furno, portetur pompose coram domino.

8. -- De torta defoliata : ad faciendum tortam defoliatam, recipe
farinam distemperatam cum aqua calida et misce lardum minutim incisum,
sale apposito, et pone in tiolla calefacta, aliam tiellam desuper apponendo.

9. -- Si uis facere tortam de lassanis, pone lassanas, oua frissa uel lixa
uel perduta et rauiolos incisos uel integros, caseum pinguem grattatum
uel incisum, lardum sufficientem; et hoc compone solaria faciendo, species
apponendo. Et forma super istam de pasta unum serpentem preliantem
cum columba, uel quecumque alia animalia uolueris. Deinde, accipe intestina
implecta de bona impletura et ponatur in circuitu quasi murus. Tunc
solaria coloretur pro uoluntate et ponantur in furno.

Postea, portetur coram domino cum pompa.

10. -- De torta de montano capitulum : recipe nepitellam, serpillum,
lardum batutum, caseum recentem, presuccum lixum incisum, salcicias
lixas detruncatas, multa oua; misce hec omnia. Compone in pastillo nec
cooperias desuper. In istos potes ponere galdafrax et omnia que in superioribus
ponebantur. Supra, gallinas fractas, oua batuta et cetera. Et facias
sibi os, ut in aliis tortis dictum est.

11. -- De composito lumbardico : ad compositum lumbardicum, recipe
saffranum minute incisum, semen anisi et feniculi. Pone ad coquendum
in musto et coquantur usque ad consumptionem medietatis. Cum isto
musto distemperetur mustarda.

Postea, recipe rapas paruulas et napones, cottana, poma, et diuide in
.4. partes; et pira diuisa per medium, carotas integras, radices, petrosillum,
album feniculum; et pone ad coquendum folia predicta, cottana, poma,
pira, radices in aqua. Cum decocta fuerint, compone ordinatim in uno
mondo uase, interponendo mustardam distemperatam superius et semina
supradicta.

Si uolueris, potes ponere de melle. Et potest fieri cum sumaco et
canella distemperata. Et, cum predicto musto, ad rubificandum, pone
moras que inueniuntur in arboribus que celsi dicuntur. Et potest fieri
cum frasis, que in campis inueniuntur. Et potes distemperare cum zucara
et aceto.

12. -- De composito theutonico : accipe carotas bene lotas et bullitas
et fac eas infrigidari. In quarum aqua, facias decoqui rapas, quibus
<<420>>
decoctis simul infrigidentur. Deinde, habeas petrossillum, radices rafani,
acciorum et porrorum, albedinem feniculi et pira, capari et cimulas
caullium; et fac semotim omnia fortiter bulliri; et infrigidentur ut supra.
Secundum Lumbardos, possunt poni de sambucis. Postmodum, non habeas
mustardam cum forti aceto factam, semen feniculi et singula; postea per
solaria pone particulariter omnia; in quolibet solario predictarum
herbarum, pone mustardam sicut decet. Hiis ordinatis, pone desuper in
quolibet solario tabulam latam cum lapide ponderoso et dimite per .8. dies.
Postea, da comedere.

13. -- De musto et mustarda : sic para mustum pro mustarda conficienda :
accipe mustum nouum, fac eum bullire quod quarta pars solum
remaneat uel 3a. Et caue a fumo et spumetur bene. Deinde, semen senapi
cum predicto musto distemperando tere fortissime. Postea, pone in barillo,
et poterit conseruari per .4. menses. Et ualet pro carnibus porcinis uel
tincis salsatis. Mustum poteris seruare pro aliis ferculis.

14. -- Aliter de mustaddo : ad mustardam faciendam, recipe mustum
paratum ut dictum est superius et colatur per stamina. Deinde, habeas
de semine cenapi quantum uolueris et pone parum de musto ad
mollificandum. Deinde, predictum semen fortiter tere, distemperando cum
predicto musto. Postea, habeas .4. uncias canelle, .3. uncias zinziberis,
.I. unciam gariofili, .2. uncias cardamomi et mediam piperis
longi; omnia ista tere, bene distemperando cum parum de musto et
misceantur cum mustarda : pro duabus peciis de de [sic] mustarda, pone .I.
unciam de speciebus.

Scias quod quando mustum decoquitur, debet ibi poni tanta quantitas
salis, ac si carnes deberent ibi decoqui; et quando dulcius mustum
est, tanto melior mustarda inde fit.


tg, 9/2002