Juan Maldonado (Iohannes Maldonatus): Oratio de disputatione (1574)
-- Text: Miscellanea de Maldonato. Anno ab eius nativitate quater centenario (1534? - 1934). Praeparavit et edidit Romualdus Galdos, S.J., Dr. S.S. Madrid 1947, 111-130.
-- Digital version: Thomas Gloning, IX/2001
-- (c) You may use this digital version for private, scholarly and non-profit purposes only. Make sure that you do not violate copyright laws of your country in using this document. Do not remove this header from the file.
-- URL (10.9.2001): http://staff-www.uni-marburg.de/~gloning/maldonat.htm

ORATIO IV

SUMMARIUM

I. Exordium.

Breviter et eleganter manifestat animi sui deliberationem de hac
oratione contexenda: hinc laborem compositionis, illinc alumnorum
utilitatem. Laborem vicit utilitas; accedit igitur ad
dicendum postulatque attentionem, in auditione rerum quas
dicturus est, maxime necessariam.

II. Propositio.

Huius orationis cum praecedente connexio; et eiusdem propositio.

III. Explanatio.

C) DE DISPUTATIONE. [1]

a) de utilitate disputandi.
b) de materia disputationis.
c) de ratione seu modo disputandi.

IV. Peroratio.


<<113>>

ORATIO IV
ANNO 1574 [die 12 Octobris]

I.
Exordium

1. Diu multumque, auditores optimi, dubitavi, utrum deberem
pristinam consuetudinem illam meam retinere, longiore vos
oratione in ista anniversaria studiorum renovatione cohortandi,
et de parte aliqua officii vestri commonendi; an ea prorsus
praetermissa, aut nulla aut brevi admodum praefatione ad eas res
aggredi, de quibus explicare toto anno constituissem.

Nam cum laborem commentandae, componendae, corrigendae,
memoriaeque mandandae orationis, aliis quidem levem, mihi
vero gravissimum, tum etiam iacturam temporis quod in his rebus
necessario ponendum esset, animo cogitationeque praecipiebam;
valde equidem ab hoc dicendi genere deterrebar. Cum autem
recordabar quantum vobis adiumenti, et ad mores bene formandos,
et ad progressus in litteris faciendos, aliae meae aliquando
orationes attulissent, vehementius me spes commodi vestri ad
dicendum invitabat. Vicit ergo in hac tacita animi mei deliberatione
laborem meum utilitas vestra, vicit spes timorem, et ut dicam
breviter, me vos ipsi vicistis.

Quaeso vos atque obsecro, auditores, ita me et vestra de
causa, et de rebus vobis maxime necessariis dicentem, attentione
vestra audiatis, ut eam spem qua ad dicendum accedo, et
confirmetis et in reliquum tempus significatione percepti fructus
augeatis.

<<114>>

II
Huius orationis cum praecedente connexio; et eiusdem
Propositio

2. Persolvam hodierno die vobis quod me iamdiu [1] debere
scio. Nam cum de ratione studendi theologiae ante hoc triennium
dicere coepissem, prohibitus sum temporis angustiis, omnes
theologici studii partes quas proposueram, explicare. Dixi tunc de
auditione, de repetitione, et de commentatione praelectionum,
quae veluti prima sunt novorum theologorum rudimenta. Dicam
nunc de aliis tribus partibus quas reliquas feceram, disputatione,
lectione, scriptione,
quibus se exercere, qui theologi esse velint,
perpetuo debent.

III
Explanatio

C) De disputatione

3. Quod si me tempus quod ad dicendum constitutum est,
dicentem defecerit, tamen de exercitatione disputandi certe
dicam. Quae res una, si persuadere dicendo quod volo, vobis
potero, tanta vobis una hora faciet emolumenta, quanta studium
acerrimum et publicum et privatum longissimo tempore facturum
esset. Exponam igitur primo loco quanta sit utilitas de theologia
disputandi,
deinde quibus de rebus disputare theologi debeant;
ad extremum, quonam modo sit quaque ratione disputandum.

4. Peto a vobis qui adestis omnes, iterum atque iterum, auditores
optimi, ut ea quae de his rebus dicturus sum, eo animo
a me dici existimetis, ut vos doceam, non ut iis qui in academia
aliisque locis disputant, praecepta legesque dare disputandi velim,
a quibus ego doceri et possum et debeo et valde quidem

<<115>>

opto. Non sum tam audax ut doctissimos theologos reprehendam,
nec tam arrogans ut docere alios praeter vos auditores meos,
novos recentesque theologos, me putem posse. Ad vos ergo solos,
qui mihi vos instituendos tradidistis, oratio omnis mea dirigitur,
neque aliorum quemquam offendet, nisi si quis aliquo suo
vitio ita se offerat, ut in eum non invasisse mea voluntate, sed
casu incurrisse videatur.

a) De utilitate disputandi

5. Multae sunt et admirabiles in iis disciplinis, quae non
agendo, sed cogitando percipiuntur, utilitates disputandi. Nam
et quae ante non erant inventa, et quae ab aliis inventa dictaque
sunt, intelleguntur; aut nunquam, aut maxime inveniri disputando
solent; et intellecta [1] clarius disputationis luce perspiciuntur;
et perspecta altius in animo memoriaque defiguntur; et quid
tum quaeque sententia probabilitatis habeat, quasi publico examinata
iudicio, facile cognoscitur. Et si nihil aliud esset commodi,
tamen excitantur, tamen persolvuntur, tamen corroborantur
ingenia; et ad defendendam veritatem contra veritatis hostes
animantur.

6. Cum enim, ut de prima utilitate primum dicam, nihil
aeque ad inveniendas excogitandasque res novas iuvet ac acies
ardorque ingenii; is vero maxime contentione disputandi, tanquam
ignis attritu silicis accendatur: nemo profecto tam tardus
esse potest, qui non aut rem aliquam novam, aut in re veteri
aliquid novi, aut aliquam explicandi rationem aut similitudinem
certe aliquam disputando novam inveniat. Qua ratione factum
putamus, ut in dialectica, in philosophia, in theologia, tam multa
sint ab iis qui eas ante nos artes tractaverunt, tam subtiliter inventa;
ut vix nunc a nobis, aut ne vix quidem intellegantur. An
quia maiora tempus illud, ut vulgo creditur, ferebat ingenia?
Cur ergo in mercatoria, in navigatoria, in vestiaria, in argentaria
ceterisque fabrilibus sunt nova potius a [2] nostri temporis hominibus,
<<116>>
quam a priscis illis reperta, ac subtilius excogitata? An
philosophi et theologi meliori tunc nascebantur ingenio; mercatores
vero et fabri peiore? Non facit, non facit, mihi credite,
tempus ingenia. Sed facit secundum Deum studium, facit assiduus
labor, facit diligentia, facit maxime omnium, disputatio;
in qua cum sese illi totos dies atque noctes exercerent, ea sunt
saepe disserendo consecuti, quae nos pari fortassis ingenio, minus
tamen assidui disputatores, neque cum legimus vel audimus,
intellegimus, neque arbitramur inveniri sine maiore ingenio quam
nostro potuisse.

7. Quod si res novae, non tam disputando quam legendo
meditandoque privatim domi invenirentur, tamen eo frequentius
nobis esset maioreque cum cura disputandum, ut legem nobis
ipsi plura legendi, diligentiusque meditandi necessariam indiceremus.
Quotus enim quisque est, aut tam parum ambitiosus, aut
de [1] Dei gloria, quae saepe cum nostra coniuncta est, tam
parum sollicitus, qui non attentius legat, saepius cogitet, accuratius
commentetur et quae sit in publicam disputationem, quasi in
lucem et oculos omnium producturus, quam quae ipse sibi domi
sine adversario, sine testibus, sine iudice, voluptatis causa
comminiscitur? Rogate eos, si neque vos estis experti, neque experto
mihi creditis; rogate, inquam, eos, qui totos sex annos in Palaestra
ista Sorbonica versantur, quam multa legant, quam multa
excogitent, quam multa inquirant quae nunquam illis in mentem
venissent, nisi honoris causa aut publica academiae lege disputare
cogerentur. Nimium est delicata natura nostra et laboris
impatiens, sed eadem ambitiosa quoque est et appetens laudis.
Quare stimulanda est aliquando ad res honestas atque praeclaras
spe gloriae consequendae, unumque eius vitium vitio altero
minore saepe corrigendum.

8. Quid si ii qui ad disputandum accedunt, nihil legerent,
nihil cogitarent, nihil ab aliis quaererent, sed improvide venirent
et ab omnibus rebus imparati? Nemo unquam id fecit, nemo
facit, nemo facturus est praeter praeceptores, qui non ad disputandum,
<<117>>
sed ad iuvandos eos qui disputant, venire solent. Sed
si quis tam negligens reperiri posset, ut id faceret; non dubitarem
plus eum [1] cottidiano disputandi usu, quam assidua multorum
auctorum lectione profecturum. Nunc autem ita hae duae res
natura sua nexae inter se atque iugatae sunt, ut et futura disputatio
lectionis cupiditatem et studium exsuscitet, et disputationem
lectio, argumentorum copia eruditioneque locupletata. Nunc
illud accedit, quod cum ad disputandum convenire multi soleant,
quemadmodum in venatione accidit, ut quo plures venatores
sunt, facilius feram quam quaerunt inveniant, et a latebris prodire
cogant; ita quo plures inter se disputant, eo facilius veritatem,
dum diversis ingeniis et sua quisque via eam inquirunt,
omnibusque tandem vestigiis indagatam, ex tenebris in lucem
proferunt.

9. Secundam disputandi utilitatem esse dixi, ut ea quae ab
aliis prius inventa dictaque sunt, a nobis intellegantur. Fit enim
plerumque ut qui aliquid ad defendendum proposuit, dum variis
argumentis exagitatur, in omnes partes sese convertat. Idem saepe
alio atque alio modo diu ambigua distinguat, certa confirmet,
obscura exemplis illustret. Multa quae dum libere doceret, aut
non vidit aut minus consideravit aut dicere fortasse noluit aut
brevitate temporis non potuit, argumentatione compulsus et
respondendi necessitate, dicat. Neque solum qui respondet, res
involutas explicare cogitur; sed eius etiam qui contra disputat, et
eorum omnium qui audiunt ingenium, sive attentione, sive
contentione, sive cupiditate gloriae, sive clamore ipso magis acuitur.
Quare fit, ut quae non intellexerant audiendo legendove, ea
intellegant disputando; et quae intellexerant, perspiciant penitus,
planeque cognoscant.

10. Memoria vero, cuius tertia erat utilitas, quis non experitur
quantopere disputando confirmetur, nisi expertus non est
quid sit disputare? Sic est nescio quomodo natura comparatum,
ut ea firmius mentibus nostris inhaerescant, quae magno cum
dolore aut voluptate percipimus. Nullus autem dolor maior esse
<<118>>
potest quam vinci, nulla maior voluptas quam vincere disputando.
Itaque quod aut alios vincentes, aut ab aliis victi disserendo
dicimus, id in animo nostro, quasi altissimis radicibus voluptatis
atque doloris fixum perpetuo retinemus.

11. Nescio quid aliis accidat; ego quidem illud de me vere
confirmare possum, nihil mihi unquam a mea ultima pueritia,
neque a grammaticae neque a philosophiae, neque a theologiae,
aut alterius artis praeceptoribus adhibita laude vel reprehensione,
de rebus etiam minimis dictum esse, quod non perpetua memoria
ad hodiernum usque diem conservarim. Quod si mihi, imbecillimae
memoriae homini, si puero, si non publice, sed privatim, si
non disputanti, sed aut laudato aut reprehenso leviter a praeceptore,
tamen hoc accidit; quid hominibus maxima memoria
praeditis? quid viris, quid in frequenti clarissimorum hominum
consessu, quid disputantibus, quid de sua vel de Dei gloria
concertantibus accidere putandum est?

12. Omnia nimirum et quae disputationem antecedunt, et
quae cum ea coniuncta sunt, et quae eam postea consequuntur,
memoriam vel mortuam suscitant, augent atque corroborant, et
ad sempiternam recordationem iuvant: studium, lectio, meditatio,
inquisitio, attentio, dimicatio, auditorum corona, plausus, explosio,
vultus eorum qui adsunt contractus vel explicatus, vociferatio,
verborum aculei quibus se qui disputant saepe compungunt,
vincere vel vinci, laudari vel rideri, et quia finita etiam disputatione
relinquitur incitatio quaedam animi, et veluti impressus quidam
impetus ex praeterito cursu, et scrupulus si quis iniectus est,
qui ad retractanda ea de quibus disputavimus, animum revocat;
et fumus nescio quis, qui post disputationem, quasi exstincto igne
manet; et dolor ipse capitis quem disputando contrahimus, quique
maxime videtur memoriam enervare, memoriam tamen auget
atque confirmat.

13. Quantum vero inter eas opiniones intersit, quae domi
nemine contradicente natae sunt, atque eas quae publicis
disputationibus agitatae summis ingeniis, acerrimisque argumentationibus
tentatae, multorum iudicium subierunt, quis non intellegit?
Tantum sane interest, quantum inter adulterinum aurum artefactum,
<<119>>
et verum atque naturale aurum interest. Nam ut illud
splendore quidem verum aurum videtur, cum autem in ignem
coniectum liquatur atque consumitur, falsum deprehenditur; ita
sunt permultae in omni disciplinarum genere sententiae, ab
hominibus ingeniosis otiose privatimque quasi arte confictae, quae
magnam probabilitatis speciem prae se ferunt; sed cum publicis
exploratae disputationibus, argumentorum vim ferre non queunt,
falsae esse cognoscuntur: quare, cum in omni arte, tum in theologia
maxime periculosum est eas amplecti sectarique sententias,
quae non prius in scholis quasi follibus incudibusque fabricatae,
et assidua multorum disputatione limatae sint.

14. Videmus frequenter eos homines, qui privatis studiis,
et mansuetioribus (ut ipsi vocant) musis, magis quam istis scholasticis
disceptationibus delectantur; quantumvis ingeniosi, quantumvis
docti, quantumvis animo pii religiosique sint, multis opinionibus
plerumque falsis, novis, inauditis, admirabilibus, singularibus
adhaerere. Illud vero commodum exacuendi excolendique
ingenii,
quod postremo loco dixi, tantum est; ut si aliud non
esset ullum, eo [1] tamen adducti, omnes qui ad aliquem doctrinae
gradum pervenire vellent, perpetuis se exercere disputationibus
deberent. Hoc enim est in iis disciplinis, quae in solo animo
cogitationeque versantur disputatio, quod actio est in iis artibus
quae manibus exercentur. Tamque ridiculus est philosophus atque
theologus, qui omnia et divina et humana cognoscat, neque sciat
in publica disputatione acriter sua defendere, aliena refutare;
quam pictor qui omnia habeat pingendi praecepta animo
comprehensa, neque id probare bene pingendo possit.

15. Simillimus est animus corpori in genere dissimili. Nam
ut corpus, licet copioso delicatoque cibo saginetur; nisi labore,
nisi motu, nisi saltu aequabiliter exerceatur, fit quidem magis
pulcrum et pingue; sed minus forte, minus robustum, minus agile,
minus laborem ferens, quantumque illi cibo carnes augescunt,
tantum otio languescunt nervi, viresque debilitantur; ita prorsus
videre mihi videor, multos saepe homines, qui [cum] omnia
<<120>>
audiverint, omnia legerint, omnia viderint, omnia cognoverint,
omnibus de rebus garriant, in disputationibus obmutescunt; quia
eorum ingenium eo tardius est, et ad istos celeres motus atque
discursus, quibus in disputatione utimur, minus aptum, quo [1] nulla
roboratum exercitatione, illa ipsa copia rerum quas novit, magis
oneretur, et sua quodammodo pinguetudine impediatur.

16. Quid autem turpius esse potest, quam in conviviis loquacem
esse, in scholis infantem? Quod vitium ita est magnorum
etiam virorum auctoritate confirmatum, ut vix ullus iam magister
aut paedagogus vera solidaque scientia pueros instruat, sed
illud tantum studio omnes habere videantur, ut nescio quibus
sententiolis quasi flosculis adornent; quas in mensa, in communibus
salutationibus, in colloquiis adspergant. Quos quidem flores,
venustos illi et bene olentes esse putant; ego et qui sapientiores
sunt me, flaccidos ac putidos. Neque enim est difficile
videre non esse eos naturales ac veros, neque ex ullis sapientiae
radicibus procreatos; sed arte, studio compositos atque fucatos,
quales solent esse illi qui media hieme aut ex sericis filis, aut ex
variis ac discoloribus plumis fiunt. Ita fit, ut qui scholae concertationes,
ne sophistae esse videantur maxime fugiunt, maxime
sint ipsi ac revera sophistae. Quid enim est aliud sophistam esse,
nisi cum vera scientia careas, falsam opinionem scientis isto fuco
alienarum scientiarum apud homines imperitos velle captare?

17. Valde me acuta illa antiqui cuiusdam philosophi sententia
delectat, qui cum in convivio, loquentibus omnibus, taceret;
rogatus cur homo sapiens nihil diceret, respondisse fertur:
"quae ego scio, huic loco non conveniunt; et quae huic loco
conveniunt, ego nescio". Nunc vero mensae factae sunt scholae,
et haud scio an scholae factae sint mensae.

Quaerenda igitur vera scientia est et omni cura studioque
consectanda, neque in mensis confabulando, sed in scholis
disputando quaerenda est: qua inventa aut sapientiae fama quasi
umbra sponte sua consequetur; aut si minus consequetur, non
<<121>>
est tamen sapientibus nisi ut contemnatur expetenda; quod non
minus antequam habeatur, quam postquam habita est, fieri potest.

b) De materia disputationis

18. Dixi de utilitate disputationis breviter; audite nunc, dum
doceo, quibus de rebus disputari debeat. Qua in re primum
praeceptum
esse velim (diligenterque ab omnibus servari) ut nemo
quicquam in ulla arte, nisi quod verum aut probabilius esse putet
ad defendendum, proponat. In quo multos aut perversitate ingenii
aut ambitione aut imprudenti exercitationis studio errare video.
Ea enim saepe defendunt quae falsa esse neque ignorant,
neque privatim interrogati negant. Quod si ostentandi ingenii
causa faciunt (ut solent plerique dicere), intellegant [1] se non
acumen ingenii, sed perversitatem ostentare. Perversi enim est
ingenii et impudentis aliquid contra quam sentiat, etiam ioco aut
quacumque alia de causa defensare. Est namque, ut sapienter
Aristoteles dixit [2], veritas, ingenii nostri regula; ad quam cum
sese conformat, rectum est, cum ab ea discrepat, obliquum.
Quare ista ingenia, quae quia parata sunt omnia persuadere,
omnia defendere, omnia refutare, summa esse et praestantissima
creduntur; ego (ut libere quod sentio dicam) maligna, perversa,
distorta, impudentia et adultera vocare soleo; quod non minus
falsis opinionibus relicta veritate, quam adulteri meretricibus
relicta coniuge delectantur.

19. Satis magnam ostentandi ingenii materiem suppeditare
potest veritas. Et quemadmodum aciem gladii non in umbra, sed
in re aliqua solida secanda melius experimur; ita prorsus acumen
ingenii magis in solida veritate, quam in adumbrata falsitate
defendenda demonstratur. Sin faciunt hoc exercitationis
causa, faciunt sane imprudentissime. An grammaticus, ut bene
loquendi facultatem consequatur, in componendis barbarismis ac
soloecismis sese exercet? An virgines, ut se ad castitatem exerceant,
prius se ad impudicitiam prostituunt? Atqui hoc nimirum
<<122>>
facere isti homines mihi videntur, qui ut ad defendenda quac
vera sunt, exerceantur, prius falsa defendunt. Non est hoc exerceri,
sed pravis erroribus falsisque opinionibus assuescere. Quod
cum in omnibus disciplinis, tum in philosophia [1], omni diligentia
cavendum est. Nimium enim proclive ad omnes errores est
ingenium nostrum suapte natura; neque est opus ut ad pravam
proclivitatem suam, errandi quoque consuetudinem adiungat.

20. Alterum praeceptum est, ut numquam de rebus quae
pietatem laedere aut minuere posse, videantur, disputemus; nisi
ipsa fortasse aliquando pietas a nobis postulet, ut sic [2] cum aliquo
suo periculo minore a maiore periculo liberemur. Quapropter nolim
equidem eas quaestiones in theologorum scholis unquam audire:
"An corpus Christi potuerit esse in Eucharistia ante Incarnationem,
eodem modo quo nunc est
"; "an Filius Dei potuerit
fieri femina
"; "an potuerit assumere naturam nescio quam";
quam pudet me sane nominare.

Deinde a rebus aut inutilibus aut alienis aut ridiculis abstinendum
esse censeo. Divus Augustinus, quem merito theologi
tanquam optimum magistrum ac ducem sequimur, curiosam et
supervacaneam quaestionem [3] vocat: "Quomodo corpus Christi
in caelo locatum sit
"; impudentem [4] vero: "An divus Paulus una
cum corpore in tertium caelum raptus fuerit
"; inutilem et hominum
imprudentum [5]: "Qua figura sit caelum". Quae tamen
omnia non omnino a divinis litteris aliena videri poterant.

21. Quid, si nunc in frequentissimis ac celeberrimis theologiae
scholis, ubi nihil videri, nihil audiri, nisi sapientiae, nisi gravitatis,
nisi pietatis, nisi utilitatis plenum oportebat; magnis nos
clamoribus altercantes vir sapientissimus audivisset?: "An in
materia sint rationes seminales?"; "an materia sit principium
individuationis?"; "an elementa maneant formaliter in mixto?";
<<123>>

"an caritas augeatur per additionem gradus ad gradum, an per
maiorem radicationem in subiecto?" ... Quid si, illa ridicula?:
"An Sacramenta sint in aliquo praedicamento?"; "an asinus
possit bibere Baptismum?" ... Quid, inquam, vir prudentissimus
dixisset, nisi nos magno cum labore atque contentione tempus
perdere quod ad minimam partem earum rerum comprehendendam,
quae non solum utiles sunt, sed etiam necessariae; si multo
longiorem haberemus vitam, minime sufficeret ...? Quid, inquam,
dicere potuisset, nisi quod de sophistis sapienter quidam dixit,
"valde eos serio et subtiliter delirare"?

22. Non est theologia, mea quidem sententia, ita tractanda,
ut haereticis risum moveat; sed ita ut terrorem incutiat: maleque
de ea mereri mihi videntur ii, qui dum eam maxime augere et
amplificare istis non necessariis quaestionibus volunt, maxime
ridiculam faciunt. Non refert quam longa, quam lata, quam subtilis
theologia sit; sed refert quam vera, quam utilis Ecclesiae,
quam gravis, quam fortis, quam haereticis formidabilis. Neque
idcirco (ut initio monui) haec a me dicta sunt, ut quemquam aut
Doctorum aut Scriptorum reprehendam, quos ego libenter audio,
semper lego, vobisque legendos trado, plerisque in rebus probo,
perpetua observantia colo, summis laudibus in caelum effero;
sed ut vos doceam, et quibus de rebus disputare, et quomodo
theologiam tractare debeatis. Quod si non dicerem hoc officio,
hoc tempore, hoc loco; et si vobis non dicerem, qui mihi omnia
facile creditis, ipse merito essem profecto reprehendendus.

Disputandum igitur est in theologia, non ut dicitur de lana
caprina,
sed de rebus necessariis; non de falsis, sed de veris;
non de curiosis, sed de utilibus; non de alienis, sed de propriis;
non de iis quae dissensiones et contentiones alant, sed de iis quae
caritatem et pietatem accendant.

c) De ratione seu modo disputandi

23. Quomodo autem sit de iis ipsis rebus disputandum, breviter
exponam. Quattuor sunt (ut ego quidem arbitror) theologo
volenti bene disputare necessaria: mores, ars, argumentorum genus,
<<124>>
contentio et acrimonia in proponendis, confirmandis,
persequendis argumentis
.

24. Mores disputantis appello, ut sine contumeliis, sine probris,
sine occulta mordacitate, sine arrogantia, sine levitate disputet.
Turpe enim est theologum de rebus divinis deque bonis moribus,
ut alios meliores faciat disputantem, aut fieri aut apparere
disputando peiorem [1]. Turpius, ut adversarium non necessaria
scientia, aut ingenii subtilitate vicisse videatur; necessaria ab eo
caritate, modestia et [2] urbanitate vinci. Quid (quod fit ita
plerumque) ut quo quisque peius disputat, eo magis convicietur?
Nam ut [3] canes qui minus mordent, magis latrant.

25. De arte vero rationeque disserendi, licet vos me potius,
qui recentiores ex dialecticorum schola venistis, quam ego vos,
docere deberetis; tamen vestra aut eorum, qui vos instituerunt,
culpa factum est, ut dialecticam in schola theologiae a theologo
doceri, iam theologi debeatis.

Saepe enim animadverti et iniquo animo tuli, vix quemquam
esse vestrum (de aliis namque nihil dico), sed vestrum vix esse
quemquam qui ex arte et ut oportet, aut argumenta proponat,
aut proposita persequatur. Quod quidem ego adeo indignum esse
puto, ut malim auditorem meum ignoratione rerum penitus
obmutescere, nihilque vel obicere vel respondere posse, quam bene
rem de qua agitur, intellegentem, artem in disputando rationemque
non adhibere. Neque enim tantam ab auditore novoque
theologo scientiam requiro, ut aut docte respondeat, aut acute
omnia quae bene exercitatus theologus obicere posset, obiciat.

26. Sed illud tamen requiro, ut dialecticam, in qua eum [4]
diu multumque versatum esse oportet, in qua magister antequam
ad theologiam accederet, factus est; quam est fortasse multos
annos professus aliis explicare; qua totus imbutus atque refertus
venire debet, observet, adhibeat, ostendat. Ut argumentationem
quam paucissimis, quam aptissimis, quam dilucidissimis verbis
<<125>>
proponat; ut certa, ut vocant figura, certo modo concludat,
eademque ratione prosequatur. Ut argumentum non deserat, non
mutet, non remittat; sed ubi vis est argumentationis, ibi maneat,
ibi insistat, ibi inhaereat, inde adversarium oppugnet, eo fugientem
revocet atque vagantem. Ut non aliud proferat, quam ab
adversario negatum sit.

27. Quibus rebus, his vero maxime duabus, plerosque vestrum
turpiter peccare video, magnumque (proinde ac debeo)
vestro vitio dolorem capio. Soletis enim plerumque infirmum
argumentum male proponendo magis infirmare; firmum vero non
necessariis verbis tegere, obvolvere, obscurare; et ut breviter
pleneque loquar, magno verborum circuitu nihil dicere.

Quaerendum igitur est argumentum forte, efficax, urgens,
neque multis verbis quasi vestibus contegendum; sed veluti una
tantum eaque tenuissima tunica succingendum, ut et moveri
celeriter et agitari possit, et ut nervi eius ossaque conspiciantur.
Soletis non unum idemque argumentum (ut disserendi ratio postulat)
ad finem usque [1] perducere; sed eo relicto nova conquirere,
multa simul conglomerare. Soletis non id probare quod negatum
est, sed quod vos ipsi fingebatis esse negandum.

28. Itaque praeclare vos disputasse existimatis, si horam
unam non dico argumento uno confirmando, sed infinitis argumentis
male consuendis insumpseritis; si omnia quae domi excogitastis
sive abs re sive ad rem fuerint, effuderitis; si omnia testimonia
quae legistis (aliquando etiam fortassis quae non legistis)
vel coacta in disputationem venire compuleritis. Quod cum
video, ignarum mihi et imperitum militem videre videor, qui cum
gladio pugnare coeperit, dimisso post primum ictum gladio, quem
oportebat arcte tenere manu, eoque varie exacteque agitato
hostem ferire, sese ad colligendos lapides abiciat. At vero non
hoc est disputare, sed argumenta memoriter sine ordine, ut se
offerunt, recitare. Non autem sunt argumenta calculis numeranda,
sed ponderanda sententiis; neque horologio metienda,
sed vi effectuque iudicanda. Non enim militem laudamus, si diu

<<126>>

pugnando salvus evaserit, sed si brevissimo tempore primoque
congressu vulnere hostem confecerit.

29. Qui autem respondent, eo minus errare solent quo minus
liberi sunt; sed tamen errant non solum quod argumenta
saepe [non] [1] recitent, sed quod infideliter, quod bis [2] integre
recitent, quod non explicent quid concedant, quid negent, quid
distinguant; quod ipsi se argumento implicent et involvant; quod
bene se respondere putent, si prompte celeriterque respondeant;
si numquam haesitent, si nunquam verbis superentur. Quae
omnia, et si ab hominibus imperitis laude ducuntur, merito, meo
saltem iudicio, a doctis vituperantur. Utrumque enim vitium est,
et tarde respondere et celeriter male; et utrumque, quoad eius
fieri possit, vitari debet. Sed si vitari utrumque non potest,
elaborandum nobis est, ut quamvis tarde, quamvis timide, vere tamen
respondeamus; nam ista celeritas ac volubilitas, quae non in
pectore nascitur, sed in labiis, non est hominis docti, sed imperiti;
non ingeniosi, sed temerarii; non liberalis, sed impudentis. Et
quidem re ipsa didici nullos homines peius respondere, quam
qui ad omnia sine ulla trepidatione, sine ulla cunctatione
respondent: aut enim nihil habent ingenii ut vim argumentationis
intellegant, aut nihil certe pudoris, quo ne male respondeant
retardentur. In omnibus omnino rebus illud Fabii [3] praeceptum est
tenendum ut "potius bene quam cito faciamus"; bene enim
loquendo fit ut cito, cito loquendo non fit ut bene loquamur. In id
igitur incumbendum nobis est, ut quae vera sunt intellegamus
eaque explicate distincteque respondeamus, celeritatem vero non
aliter quaerere quam usu et exercitatione debemus. Nulla enim
res est tanta tamque difficilis, in qua exercitatio et tempus ipsum
facilitatem non afferat.

30. Venio iam ad explicandum quo potissimum argumentorum
genere
uti theologi debeamus. Nolim equidem (quod perperam
haeretici volunt) ab theologorum scholis dialecticam et
<<127>>
philosophiam, omnesque liberales artes exsultare; sed tamen
nolim eas principatum tenere. Quare non dissimulabo illud mihi,
quod multi faciunt, minime probari; ut theologi in theologorum
scholis, disputandi initium ex Aristotele desumant. Habeat sane
Aristoteles in theologia sedem suam, sed tamen post Prophetas,
post Apostolos, post Ecclesiae decreta, post Pontifices, post
antiquissimos illos et sanctissimos Patres, Cyprianum, Chrysostomum,
Hilarium, Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, immo
post divum Thomam, post Scotum, post Durandum, post Henricum [1],
post Gabrielem habeat. Iniquum enim est profanum hominem
et impium, cum de christiana religione disputatur, christianis
hominibus anteferri.

31. Valde mihi semper placuit quod in nonnullis academiis
fieri vidi, ut omnia argumenta in theologicis disputationibus vel
ex divinis libris, vel ex Ecclesiae decretis, vel ex christianis
Doctoribus, vel certe ex ipsis theologiae penetralibus producerentur.
Deinde si opus esset et Aristoteles et Plato et omnes magistri
humanarum artium accederent. Debent enim aliae disciplinae in
theologiae scholam, non ut dominentur, sed ut ministrent; non ut
iudices. sed ut testes sint, accersiri.

32. De acrimonia vero, contentioneque disputandi, quia magis
a natura quam ab arte plerumque proficiscitur, non dicam
multa. Tamen illud dicam quod vos scire opus est: aliud esse
acriter et vehementer, aliud leviter et contumeliose disputare.
Nam contumeliae quidem et levitas procul abesse debent; acrimonia
vero si absit, langueant et frigeant atque insipidae sint
disputationes necesse est; quia et auditores, aut oscitari incipiunt,
aut aliis de rebus murmurare, aut sensim defluere. Et illi ipsi
qui inter se disputant, sibi displicere, erubescere si habent frontem,
memoria linguaque haesitare. Ardor vero ille moderatus et
liberalis, et disputatoribus [2] ingenium excitat et argumenta
subministrat et verba suppeditat et grata quadam actione membra
movet; et auditoris attentionem, et cum attentione voluptatem et
<<128>>
utilitatem affert. Quod enim in bello ira, ratione temperata [1]
facit, hoc in disputatione facit acrimonia, iudicio et urbanitate
moderata.

33. Fateor magnam hac in re vim esse naturae, sed nemo
tamen tam tardus est ingenio, qui non exercitatione disputandi
acrior evadat. Non enim a natura solum, sed saepe etiam ex
bonitate causae nascitur acrimonia, et ex iuxta atque honesta
quadam indignatione, quod aut affirmet adversarius aliquid
absurdum, aut aliquid neget manifestum. Eo autem facilius suum
quisque adversarium in eum locum deducet, quo ipse magis
fuerit in disputationibus exercitatus. Ex quo perspici potest, etiam
id quod maxime proprium videtur munus esse naturae, usu posse
exercitationeque comparari. Quo magis vestram in posterum
negligentiam, auditores, accusabo; si a me tam saepe moniti, tam
saepe invitati, tam saepe rogati, tam saepe excitati, si hac
denique, mea hodie oratione docti, non frequentius ac melius
disputabitis.

34. Quod si quis fortasse vestrum metu vel pudore retardatur,
prius cum discipulis privatim disputet; post in publicum paulatim
prodeat; ad repetitiones quas apud nos habemus, veniat;
ut aliquid aliquando dicat, donec penitus timorem excutiat, et
inutilem istum pudorem deponat.

Quid in disputationibus pertimescitis? an ne forte victi cum
dedecore succumbatis? At neque turpe est neque damnosum in
hoc genere certaminis superari; ubi nemo tam doctus et acutus
est, qui non saepe a minus docto et acuto superetur; ubi qui
superatur, plus quam qui superat solet discere; et contra quam
fit in bello, spolia non qui vincit, sed qui vincitur, reportare. Et
si Doctorem a Doctore vinci turpe esset, tamen discipulum a
magistro vinci, non esset turpe. Et si esset, tamen minus esset
turpe, quam tunc cum se doctum esse putat et cum de loco ac
dignitate contendit coram doctis iudicibus, omnibus ordinibus
hominum inspectantibus vinci. Quanto melius est, dum a lanista
gladiatoriam artem doceris, ab illo aut a condiscipulo aliquo
<<129>>
percuti, rudi scilicet gladio quo vulnera non infligantur, sed
designentur; quam ab inimicissimo hoste, cum de vita certabis,
acuto mucrone transfigi! Quanto minus est periculosum in humili
stagno, dum ludicram cum amicis qui opem ferant, pugnam
exerces, quam in alto medioque mari, cum in piratas incideris,
facere naufragium!

Peroratio

35. Minimum est, auditores, quod a vobis peto: ut quod in
arte gladiatoria, quod in latrunculorum, quod in chartarum,
quod in aleae, quod in pilae ludo facitis, hoc in theologia faciatis.
Nam et ludus omnis, disputatio quaedam est, ubi alterum
uterque vincere conatur, et omnis disputatio ludus quidam: ea re
tamen differunt, quod in illis ludis et tempus perditur, et pecunia
consumitur, et honor laeditur, et multa vitia et corporis et
animi contrahuntur; in hoc autem ingenium expolitur, memoria
augetur, scientia nullo labore comparatur, honor crescit, a multis
vitiis animus avertitur, voluptas maior capitur. Nam et in ludis
eo maiorem quisque voluptatem affert, eoque magis ludentes
fallit, et longiore tenet tempore, quo plus requirit acuminis et
ingenii. Nullus autem ludus ingenii tantum, quantum disputatio
requirit. Facite igitur in theologia quod in ludis facitis. Cottidie
ludendo, et pecuniam et aetatem et existimationem perditis; et
cottidie tamen luditis. Quoque magis perditis, eo magis vindictae
causa ad ludendum incitamini.

Ludite in theologia, die ac nocte disputando, idemque vobis
accidet: nam sive vincetis alios, sive ab aliis victi eritis; quo
magis disputabitis, eo magis sentietis vos ad disputandum
inflammari, eoque plus et emolumenti et voluptatis percipietis.

36. Nos certe [1], auditores, omnia nostra consilia, omnia
studia, omnes cogitationes vestris commodis servire volumus;
neque ingenium vobis deest, neque aetas ad ferendum laborem
apta, neque ut opinor facultas, viliori iam annona, neque doctissimae
<<130>>
in multis locis huius academiae theologiae praelectiones,
neque repetitiones apud nos, neque frequentes de theologia et
philosophia disputationes desunt. Ne committatis, obsecro, ne
committatis, ut vobis ipsis soli defuisse videamini. Sed et nos
laboresque nostros diligentia vestra recreate; et quo melius vobis
laboremus, atque aliquid ad Dei gloriam et publicam Ecclesiae
utilitatem faciamus, vestris nos assiduis apud eum precibus
adiuvate.


Notes [in the ed. at the bottom of the page]

111/1 Divisionem, quam in praecedente oratione incohavimus, etiam in hac prosequimur; siquidem idem pergit argumentum "De variis exercitationibus, et in aliis disciplinis et in theologia praesertim faciendis".

114/1 Ab anno 1571; cf. Oratio III nn. 12-21.

115/1 In edit. paris. "intellectae".

115/2 In edit. paris. inverso ordine "a potius".

116/1 In edit. paris. "ex".

117/1 In edit. paris. "cum".

119/1 In edit. paris. "et".

120/1 In edit. paris. "quod".

121/1 In edit. paris. "intelligent".

121/2 Ethica nicomachaea l. 6 c. 9 (pag. 72 lin. 16).

122/1 Legere mallerem "in theologia" vel "in philosophia et theologia".

122/2 In edit. paris. "si".

122/3 ML 40, 188.

122/4 ML 34, 453-459: ibi profecto tractatur haec questio, sed non invenio eandem
ab Augustino "vocari impudentem".

122/5 ML 34, 270.

124/1 In edit. paris. "priorem".

124/2 In edit. paris. "ut".

124/3 Mallem legere "et".

124/4 In edit. paris. "cum".

125/1 In edit. paris. "ut disserendi ratio ad finem usque postulat".

126/1 In edit. paris. videtur deesse "non".

126/2 Forsitam melius "vix" pro "bis".

126/3 De institutione oratoria l. X c. III n. 10 (Edidit LEMAIRE Paris 1823; et
cfr. idem Fabius op. cit. l. II c. IV n. 17 (Edidit LEMAIRE Paris 1821).

127/1 In edit. paris. "Herricus".

127/2 In edit. paris. "disputationibus".

128/1 In edit. paris. "temperare".

129/1 In edit. paris. "Nos qui certe".