Burgundio Pisano: Liber de vindemiis
(Bibl. Laurenziana, Codice Ashburnhamiano 1011)
-- Edition: Liber de vindemiis a Domino Burgundione Pisano de Graeco in Latinum fideliter translatus. Ed. Francesco Buonamici. In: Annali delle Università Toscane 28 (1908), memoria 3, 1-29 + tav. I-VI.
-- Digital version: Thomas Gloning, XI/2002
<<23b>> etc. = page 23, right column; line breaks of the edition are retained, however, hyphenation was not retained in order to facilitate search functions.
-- (c) You may use this digital version for private, scholarly and non-profit purposes only. Make sure that you do not violate copyright laws of your country. Do not remove this header from the file.
-- URL: http://www.uni-giessen.de/gloning/tx/lv-ashb.htm (04-03-2009)

<<1>>

Liber de vindemiis
a Domino Burgundione Pisano
de graeco
in latinum fideliter
translatus

<<3b>>

CODICE ASHBURNHAMIANO
N.o 1011
DELLA R. BIBLIOTECA MEDICEO-LAURENZIANA
DI FIRENZE

Incipit liber vindemie a burgundione
de greco in latinum translatus

Non est facile cognoscere quando
oportet vindemiare vineas. Ideoque
quidam ante quam maturentur uve
vindemiantes subtile et infirmum et
non permanens faciunt vinum. Alii
vero tardius vindemiantes non
solum vineam ledunt ultra quam
operteat uvam ferentem sed etiam a
grandine et gelu quandoque vinum
facile faciunt devastari. Est enim
probatio temporis vindemie non
solum a gustu sed etiam a visu (ipso).
Verum etiam et signum quidam
trademus vindemie. Aiunt enim
demitrius et affricanus. vi. solummodo
diebus debet uva et non plus
permanere matura. Si enim granum
uve iam non viride sed nigrum
<<4b>>
appareat, significat eam esse maturam.
Quidam autem exprimunt uvam
et si quidem effluxerit granum uve
nudum non continens carnem uvas
esse maturas probant ad vindemiam.
Si vero effluxerit granum uve cum
parte carnium non eas esse maturas
extimant.

Quidam autem ex quo incipiunt
posse fieri maturam continent uvam.
Alii vero probant ita, considerant
unum densissimum botrum et inde
auferentes unum acinum post primum
vel secundum diem considerant
si manet in eadem forma locus
acini seu circum iacentibus, sed
nullam suscipientibus augmentationem
et tunc festinant vindemiare.
Si vero acini locum maiorem considerent
hiis qui in circuitu sunt acinis
advinctis sustinent vindemiam,
donec augmentatio procedit.

In qua luna sit vindemiandum.

Oportet enim vindemiare luna
existente in cancro vel leone vel libra.
vel scorpione vel capricorno vel
aquario, festinare vero oportet
finiente ea, et subterranea exeunte
vindemiam facere.

Qualiter vindemiatores debeant
vindemiare.

Qui portant cophynos maiores
subeligant folia et siquis acerbus
vel siccus inveniatur botrus auferatur.

<<5b>>

Oportet autem et calcantes
uvas siquidemque obliti sunt qui
cophynis presunt et ipsa eligere
folia, folia enim contrita cum uvis
austerum vinum magis operantur et
facile corruptibile. De acerbis autem
et siccis maximum fit nocumentum.

Qualiter debeant uve calcari.

Immissas in torculari uvas statim
pedibus oportet exprimi ab iis qui
ad hoc sunt ordinati, et cum omnem
acinum equaliter calcaverint sursum
racemos et grana elevent, et hauriant
ut multum humoris sub turcolari
defluat et cum sero calcaverint
et in altum racemos erexerint
et molles et calidos et non valde
humidos eos fecerint, sic sub ligno et
palo eos supponant. Calidi enim et
molles existentes faciles et fluxibiles
fiunt. Si vero humidi valde supponantur
necesse est grana supponita scindi
eorum compositione. Intrantes autem
in torculari calcantes oportet
valde pedibus esse mundos et nullum
eorum in torculari manducare
neque bibere neque sepius intrare et
exire. Et si necesse fuerit exire, exeat
pedibus calciatis. Oportet etiam et
vestitos esse et percinctos qui calcant
propter sudores supervenientes.
Oportet etiam bonum odorem
habere circa torculare vel incensi
vel alterius odoris.

<<6b>>

De uvis acerbis et vini expurgatione.

Oportet omnes acerbas uvas vel
aliter qualitercumque corruptas
separare a reliquis. Ed quod ex ipsis
est mustum ita est curandum. Aqua
pluvialis usque ad dimidium decoquatur
et ex hac aqua decocta quanta
este musti decima pars superinfundatur
vino, rursum autem cum vino
decoquitur ut consumatur in decoctione
decima pars. Quidam autem
non ita, sed in ipsis uvis immittunt
aquam commiscentes ad futurum
mustum tertiam partem, post
conculcatis uvis mustum coquunt ut
consumatur eius decima pars.

De curatione vini pluvia agitati.

Si pluvialibus imbribus multis
supervenientibus uve in vinea adhuc
existentes vel post vindemiam amplius
quam (oportet) madefiant ex
necessitate ipsas calcabimus. Si autem
vindemiatum mustum imbecilius
esse didiceris, docebit te hoc gustus,
cum vinum in dolium mittetur, post
primam ebullitionem confestim
transfundatur in alia dolia. Manet enim
in fundo omne limosum propter
gravedinem, addentes vino aliud
ad x. metretas cotillas tres. Quidam
autem melius facientes vinum coquunt
quousque xx.a pars eius consumatur,
immittentes gypsum centesimam.
Ladeani vero eousque ignem
<<7b>>
vinum dimittunt quousque quinta
pars eius consumatur et ea postea
quarta utuntur.

Qualiter vinum (mustum) mittendum
sit in dolia.

Dolia ante quam immittatur intus
mustum aqua salsa pura ablui oportet
et incenso fumigari. Oportet
autem nec nimis eam facere plenam
nec multum deficiens. Sed opinari
debet quousque buliens mustum
augmentationem faciat ut non
supereffundatur et ut spuma usque ad
labia superelevetur continuo
commiscere oportet, quidem in doliis
est mustum per v. dies expurgetur
et manibus et ciphys spumam et
si quidem aliud superfluum fuerit
aufere. Et expurgationes omnes a
celario educere et longius proiicere,
quia si prope manserint conopes inde
generantur et malus inde fit hodor,
que ambo vinum everti faciunt.
Vero bonum odorem torcularibus et
doliis pertimiamata excogitare oportet
maxime autem in apotecis vini.

De racemis electis et qualiter
ex ipsis vinum sit faciendum.

Racemi post musti effusionem
confestim ex torculari sunt eiiciendi
et in dolia immittendi et cum
aqua conculcandi. Hoc autem potum
<<8b>>
exinde rustici pociolum vocant, (non
insuave eis existens). Reliqui vero racemi
remanentes sufficientem escam
irrationabilibus prebent. Oportet autem
mox racemis ex torculari ablatis
torculare et sub torculari vertere
et spongia aqua salsa vel marina
abluere et thimiamate suffumigare.
Permanens enim in torculari humidum
omnino vertitur. Et ex hoc
fructus postea calcatus leditur et
conopes (fiunt), quod versi vini est
signum.

Qualiter vinum (aliter mustum)
non superebuliat.

Coronam pulegij vel nepite vel
origani collo vasorum circumpone.
Quidam autem interiora doliorum
circa labia perungunt caseo vaccino,
detinebit enim mustum intra
bulliens.

Qualiter vinum (mustum)
cito purgetur.

In metretam dulcis musti cotillam
aceti mitte et post dies tres erit
purum.

Qualiter mustum possit haberi
per totum annum.

Ante quam calcentur botri quod
ex ipsis sponte stilat mustum quod
pressionem quidam vocant, mitte eo
die in vas pice et interius perunctum
<<9b>>
vel exterius vel semiplenum
vas sit et obtura diligenter gypso,
multo enim tempore permanet
mustum valde dulce. Multo magis
salvabitur si vase precluso corio in
puteum per dies aliquot immittitur,
et quia non superebulit erit semper
mustum. Si quis autem et quiescibiliter
percalcaverit uvas ut non
exprimantur hoc mustum ad permanentiam
habebit. Alii vero in vasa
vetera vinis veteris acerrimum (vinum)
immittunt. Alii vas ut dictum est
interius et exterius pice perungunt et
in puteum imponunt ut labia solum
superemineant, hoc et experientiis
optime manifestant. Alii autem in
harenam humidam vas suffodiunt.
Alii autem granis uvarum suffodientes
supercalcant terram humidam.
Alii in vas sine pice mittunt
mustum et sinapim alexandrinam
terentes et vasi apponentes recondunt
ad umbram.

Qualiter debet cognosci si mustum
habeat aquam.

Pira cruda mitte in mustum et
si aquam habuerit submerguntur.
Si autem non, supernatabunt. Si
autem fundum petunt, aquam habet.

Quo loco debeat poni vinum.

Fortius autem vinum sub clivo
ponendum est. Advertat autem
<<10b>>
occasum et meridiem quibusdam
parietibus oppositis. Reliqua autem vina
sub tecto ponenda sunt, fenestras
autem excelsiores opert facere ad
aquilonem et versus orientem.

Que uve quale vinum faciant.

Nigre uve fortius vinum faciunt.
Albe vero medium. Rubee vero
magis purum et delectabilius. Novum
frigidissimum est, vetus autem
calidissimum, fortissimum et bene
olentissimum est. Quod in eo erat
aquosum tempus consumit.

De apertione doliorum.

Oportet aperientem dolia servare
astrorum ortus quia tunc vini fit
motus. Et non oportet vinum tunc
rimari. Et si quidem dolium in die
aperies oportet intendere soli ut eius
claritas non incidat vino (aliter non inquinet
umum). Si autem necessitate magna
multotiens provocante dolium aperies
superintendere oportet lumini lune.

De transvasatione vini.

Oportet autum vina transvasare
in borealibus ventis et nequaquam
in australibus. Et imbeciliora quidem
in vere et fortiora in estate.
Vina autem que nascuntur in aridis
locis post solsticium brumale. Cum
<<11b>>
igitur vinum transvasatur in luna
plena acetum fit. Scire oportet quod
tunc cum a fece (aliter mitescente) vinum
separatar subtilius et imbecilius fit.
Providendum ergo est ut hyeme
quodlibet calefiat, estate vero infrigidetur.
Oportet autem transvasare
vina cum luna augentur et sub terra
est. Quidam dicunt prima vel secunda
die luna ante quam appareat hominibus
esse transvasandum vinum.
Oportet autem cum a doliis vinum
in parva vasa transmittimus observare
ortus stellarum. Movetur enim
fex tunc in ortibus et maxime in
flore rosarum. Unde florescente vinea
consulunt sapientes et maxime
ysidorus cum aperitur dolium vinum
quod est in principio dolii et quod
circa fundum est consumere, medium
autem servare, quia fortius et
permanentius et ad inveterationem
aptius. Vinum autem quod est
secus os dolii aut aeri adherens
est imbecilius, quia evaporat. Vinum
autem quod est secus fundum
cito vertitur seu appropinquans feci.
Iterum autem ait ysidorus &laquo; Incipiente
dolio et desinente saturari medio
autem parcere &raquo;; oportet autem
transvasare in testis vinum et non
usque ad labia testarum immitti, sed
usque deorsum parum sut collo ut
non soffocetur sed competens
respiraculum habeat. Et oportet evacuatis
doliis confestim illa abluere aqua
salsa vel vitis cinere vel argilla
salita sufficienter et bene.

<<12b>>

Quo tempore vina sint gustanda.

Quidam autem borealibus exeuntibus
ventis gustant vina, intransmutabilia
enim tunc et sincera sunt. Alii
autem experti vini cognitores austro
sed vento magis flante vina gustant.
Auster enim vina magis commovet et
redarguit quale est et quale fieri
potuit. Ieiuno autem existente stomaco
non oportet vina gustare, horridus
enim est gustus nunc post multam
comestionem et potationem. Oportet
autem gustare cum pauca comederit
et bene digesserit et non cum
esca salsa comeditur vel que gustum
exalterat. Quidam autem volentes
(maliciose) circumvenire gustatores
testam novam habent quam profundunt
optimo vino et veteri et bene
electo et in ea ponunt vinum quod
vendere volunt. Maliciosius autem
quidam contribuunt nuces et caseum
gustare volentibus vinum ut comedant
ut melius ad vinum falsificetur
gustus, hec autem diximus non quia
faciamus ea sed ut non decipiamus.
Oportet autem emptorem sepius
gustare vinum novum et vetus ne
obliviscatur quod debeat effugere. *

* Ysidorus ait in libro decimo de arboribus si
sucus vel radix herbe que cicla rutunda dicitur
vino mixta fuerit ebrios facit. Idem de oleribus
coriandri semen vino dulci ammixtum venerem
incitat. Et si supra modum dederit amicitiam
nutrit.

<<13b>>

De probatione vini veteris et musti
utrum aquam habeat.

Cum necesse est autem dominum
mutotiens famulis vinum commendare
vel mustum. Similiter necesse
est et emptorem vinum probare si
purum est. Malum enim quidam
mittunt in vas, melius vero pirum.
Alii autem locustam, alii cicadam
et si supernatant purum est vinum,
si merguntur aquam habet. Quidam
autem calamum unctum oleo idest
cannam grecam que nascitur in
aquis vel linum vel papirum vel
fenum vel aliud arridum ungentes
oleo et abstringentes mittunt in vinum
et evellentes calamum vel aliud
immissorum ita vinum probant, sed
si aquam habet congregabantur gutte
in oleo. Alii simplicius facientes in
ollam novam in qua nundum est
aliquod infusum mittunt vinum et
appendent ij. diebus. Stilat enim olla
aquam mixtam. Alii caleficientes
vinum immittunt in ollam novam et
sub clivo ponunt et si aquam habet
transmutatur in acetum. Quidam
autem in calcem vivam superinfundunt
vinum. Si autem purum est
densabit eam. Alii in frixorio oleum
habentes fervens superinfundunt. Et
siquidem habeat aquam saltabit (aliter
sonabit) ampulas faciens et resiliens.
Quidam autem spongiam novam oleo
ungentes ea obstruunt os vasis et
evertunt. Et si aquam habeat fundetur
<<14b>>
per spongiam, eadem probatione
cum oleo utitur.

Qualiter aqua a vino possit separari.

Alumen humidum mitte in testam
vini et deinde spongia uncta oleo
obstrue os teste et inclinans sine
effundi et effluet solomodo aquam.

Quibus temporibus omne vinum
facilius eversetur.

Omne vinum sepius vertitur circa
pliadum (sic) occasum et circa
solsticium brumale autem florescentes
vineas et circa solsticium estivale
et circa sub cane estum quod vulgariter
erumas vocamus et generaliter
circa omnes ventos annuales et in
estu et in gelu et in longis hymbribus
vel propter violentum ventum
vel durum tonitruum vel quando
florescunt rose vel violento fulgure.

Qualiter possit provideri vino
contra tonitrua.

Ferrum preclusionibus dolii
supponitum proficit contra tonitrua et
fulgura. Quidam vero lauri ramos
superponunt ut hiis repugnent
passionibus.

Qualiter possit provideri ne vinum
evertatur.

Sales usti immissi vino id verti
et ultra quam oporteat bulire et
<<15b>>
spumam ampliorem fieri inhibent.
Amigdale dulces nigris (aliter pinguibus)
uvis immisse et permanens id servant.
Uva passa ablatis granis et
cum harena immissa in musto vel
vino cocto pingue et permanens
vinum facit. Quidam etiam uvam
siccam casu in vinea natam eligunt
et ea singulariter utuntur. Gipsum
immissum in primordio quidem magis
austerum vinum facit. Tempore
autem procedente austeritatem evaporat
et permanentia facit et vertere
non sinit vina.

De vino versato.

Fenum grecum cum sale ustum
si teratur et cum vino misceatur
vina quae vertuntur a sua mala fece
separata et in vini boni fece immissa
permanentia erunt. Quidam autem
tedas de ligno pini factas sive de
radice accendentes in musto
extingunt et non sinit everti vinum.
Alii vero ferrum ingerentes crudum
extingunt in vino. Quidam autem
cedri fructus ustus et gallas ustas
mittunt in vino et permanens ipsum
faciunt. Alii cinerem de sarmentis
vinee combustis et semen feniculi
terentes et in massam redigentes
miscent cum vino. Quidam autem
vina que vertuntur in vasa recenti
pice illinita transfundunt et in aliam
domum transferunt. Si enim calore
lesa sunt in refrigentia loca reducunt
ea. Si autem ab humore et
<<16b>>
frigitate in calida loca et sicca
transferunt ea. Alii vero semen lini vel
querci lignum comburentes mittunt
in vino. Alii lac et mel miscentes
ut valde sint levia mittunt in musto.
Alii harenam fluminis miscentes cum
vino veteri mittunt in vinum.
Argilla post bulitionem vini immissa
expurgat hoc deorsum deferens
secum turbulentum ad fecem. Magis
autem si usta fuerit bene olens facit
vinum et est dulcis, reptilia enim
eam comedentia vivunt. Dulcerat
enim argilla mustum et permanens
id facit. Oleum stilatum cum vino,
vino veteri infusum musta permanentiora
et imbecillia vina fortiora
facit. Eleborum nigrum et album
paucum infusum expurgat vinum
et permanens facit et verso prodest.
Si omnia experimenta fiant cum
vino cocto, cum permixtiones fiant,
melius erit. Vinum coctum immixtum
(aliter immissum) muxto permans
id facit. Cera in pice per unctionem
missa magis austerum vinum facit.
Frumenti farina permanentia vina
facit. Raxina pini et maxime terbentina
detinet vina. Alumen scissum
stiptica vina facit et acuentia
vel acida sedat.

<<17b>>

Ad vinum versatum et putridum.

Accipe cerasa acria in bona quantitate
et tota integra in vegetem
mitte ubi est vinum versatum et
sic vinum incipiet ebulire et sic
permittas per tres dies vel quousque
cesset ebulire, quum in ipsa ebulitione
purgabitur vinum a fece valde
bene. Cum autem vinum videris
clarum in alia vegete pone,
probatum est.

Ad vinum album in rubeum
vertendum.

Postquam autem album vinum de
sua vindemia in aliquod vas
transmutaveris et per unam diem
resederit ipsum vinum in vindemia
existendo in tina de qua (vinum)
nigrum sit eiectum superiacta et ibi
dimitte per unum diem aut duos et
postea extimes ipsum clarissimum
et valde rubeum.

Ad vinum bene clarificandum.

Si autem vinum post quam calcatum
fuerit non potest clarescere.
Accipe fortes bastones et ipsum in
vindemia sua in qua fuerit fortiter
et bene permisce ita ut totum
<<18b>>
vinum stet super ipsa vindemia et
vindemia subter vinum (et sic dimitte).
Nam vinum ipsum incipiet ebulire
fortiter et ipsa vindemia elevabitur
et vinum descendet et sic dimitte
per unum diem et plus si oportet.
Et postea extrahes clarum valde.

Ad versatum vinum.

Si autem cum vino versato mel
in bona quantitate distemperaveris
et in vase ubi est vinum versatum
sic distemperatum immiseris et per
taponem cum baculo ipsum vinum
cum predicto melle multum agitaveris
et postea sic dimiseris clarescit
enim (vinum) propter mel. Nam mel,
quod turbidum est in vino, ad fundum
facit descendere. Quidam autem
facientes (optime) tempore vindemiarum
racemos recentes non compressos
in magna quantitate in vase
versati vini ponunt ut (racemi) pro
matre ipsius vini sint. Nam recemi
versum vinum reducunt ad debitam
bonitatem et saporem post aliquod
tempus, hoc autem sciendum, quia
ante quam aliud fiat vino versato
transvasandum est vinum et a
sua mala fece separandum. Quidam
autem vinum versum in vindemia
de qua recens mustum nigrum sit
eiectum iaciunt ut vindemia ipsa
clarescat et ibi dimittunt quantum
expedit.

<<19b>>

De confectione quae facit vinum
durabile.

Confectio que facit mirabilis vina
permanentia que vocatur panaria.
Recipe aloes, incensi, amomi, ana
uncias ij, melliloti uncias iiij, spice
nardi uncias ii, folii uncias iiij,
mirre uncias ij, cassie uncias j.
Haec omnia in panno ligata mitte
in unoquoque dolio coclear unum.
Et postquam ibi vinum fuerit
immissum et iam expurgatum, postea
a panno dissolve et in vino pulverem
dimitte. Et postea per iij dies radicem
cammi move. Quidam autem
aliam confectionem faciunt, scilicet
croci mittunt uncias 4, hoc autem
bonum colorem vino reddit. Incensi
masculini cribrati uncias III hoc autem
austerum dat (aliter facit) vinum,
folii manipulum I, dat enim bonum
odorem vino. Unumquodque horum
trium cribatum miscens immitte in
unaquaque amphora horum omnium
coclearia, III, cum vinum non ultra
buliat sed subsistat. In omni autem
vino hoc proprie serva, ut iam
subsistentia ea speciebus condias. Alii
vero sic vinum condiunt. Cardamoni,
yreos, illirice, capsie, spice
nardi, mellioti, xilobalis, squinanti,
costi, spice celtice, omnia hec equaliter
tere (et retunde) et in vinum mitte.
Quidam vere mustum usque ad tertiam
quantitatem coquentes mittunt
in vinum (aliter miscent vino).

<<20b>>

Scriptura quedam que non
patitur vinum everti.

Impossibile est vinam everti si
prescribantur hec divina verba in
vase vel in doliis. << Gustate et
videte quantum christus
suavis est dominus >>. Benefacies
si in pomo ita scribens in
dolium pomum immiseris per
tapationem in quo est vinum.

De signis pronosticis vini
an duratura sit bonitas eius.

Immisso doliis vino, post quoddam
tempus transvasandum est in
alium vas quiescibiliter. In posteriori
vero vase relinquitur ipsa fex et
diligenter vas precluditur, et deinde
intuendum est multotiens condonando
ne aliqua transmutatio fiat
circa feciem vel gignat conopes vel
fungum album quod facit subter
buttem vel ymagnia vel quidam
talium. Nam tunc extimandum est
ipsum vinum corrumpendum. Sed
si nichil tale generatur credendum
est vinum esse permanens. Quidam
vero calamum in rectum forantes
immittunt usque ad fundum super
fecem et precludentes calami superioris
foramen magno digito postea
auferentes digitum per olfatum
attrahunt inferioris partis odorem
deinde exuggentes (erigentes) attrahunt
fecis partem ad qualitatem et
secundum qualitatem ad odorem fecis
<<21b>>
vinum futurum esse opinantur. Quidam
vero parum ipsius vini bulientes
et infrigidantes gustant et quale
inveniunt in gustum tale futurum
reliquum vinum esse credunt. Oportet
autem ex medio vase gustum facere.
Alii vero plenam ampulam vel sciphum
plenum vino exponunt soli
vel aeri calido per II vel III dies
et sic putant quale futurum sit
vinum quod est in dolio, de quo
impleverant ampulam vel sciphum. Alii
vero ex tegmine vasorum signum
accepiunt, descoperto enim vase
quod est in tegmine gustant.

Ad meliorandum debile vinum et
malum (qualiter vino possit a muffa
liberari
).

Si vinum habeat muffam vel
alium malum saporem vitem albam
cum radicibus suis recipe et in buttem
infunde subterra radices suas
ita quod veniant radices eius ad
foramen dolii recte desuper, ita
quod per III dies ibi permaneant
perdetque illum malum saporem et
odorem. Si vas vini malum odorem
de siccitate incurret, lava prius illud
vas studiose cum aqua ita quod
remaneat vas infusum, deinde accipe
milium solius iuniperi et mitte per
unum foramen dolii vel butti ut
famum faciat et claude desuper ut
fumus inde non exeat per totum
diem et postea terge dolium intus
cum panno. Et cum fuerit bene
<<22b>>
siccum mitte ibi vinum quantum
volueris, hec removet siccitatem et
malum odorem dolii. Si postquam
factum fuerit vinum nec fuerit forte
sed debile et iactaveris in vas ubi
est ipsum vinum racemos non
compressos in bona quantitate
secundumque quod vinum fuerit, erit
valde bonum, nam racemi multum
operantur ad bonitatem vini.

Ad preparandam vegetem ut bona sit.

Si volueris vegetem fetidam preparare
ut bene redoleat et ut vinum
quod in ea ponetur non evertat, sed
bene servetur ipsa veges bene
lavetur, et siccari bene permittatur
et cum mundo panno bene tergatur
et mundetur, postea fructus ebuli
bene maturi sine foliis accipiatur,
quibus veges deintus undique bene
inficiatur et imbibatur et sic exiccari
dimittatur postea cum dictu
fructo imbuatur et fricetur ut
predictum est. Et ita ter fiat, postquam
autem veges bene infecta fuerit
suco dicti fructus, ac bene ex eo
nigrum apparuerit et siccata fuerit,
cum panno mundo bene extergatur
et mustum imponatur, erit enim
bonum et permanens valde bene.

De muffa et mala putredine
extrahenda.

Accipe de ligno marsibilie tria
frusta ad longitudinem digiti et
<<23b>>
liga cum filo et per budonem in
vegetem suspendatur ita ne vinum
tangat et budo vegetis bene claudatur.
Dicitur enim quod quicquid
est fetidum in vino vel putridum in
dictis frustris colligitur totum et
purgatur. * Vel accipe pro quolibet
modio unam bonam et sanam nucem
et iacta per budonem in vegetem et
colligetur omnis malus fetor in eis,
ita quod postmodum gustans vinum
cum inveneris ipsum bonum in suo
sapore extrahe nuces quas posuisti
et invenies eas ita putridas et infectas
malo odore quod miraberis.

De vino quod volvitur et turbatur.

Cum transmutatur vinum accipe
pro unaquaque corbe duo albumina
ovorum et uncias v. salis gemme
et pulvericetur sal optime et
misceatur pulvis salis cum albumine
ovorum multum bene. Admittatur
aliquantulum aqua et intus misceatur
et iterum apponatur de aqua et
iterum misceatur et sepe dispumetur,
et sic 4. vel 2. vicibus aqua apponatur,
et sepe dispumetur et postea
mitte in vegete et multum misceatur

* Si autem serpentem implicatum sarmento
vinee in vindemia videris acuetur vinum. Si
lignum lauri plantatum fuerit erga vitem dissipat
eam. Si quis posuerit stercum columbinum circa
vitem fit nimis fructuosa. Si cinerem bugate vel
lescivie viridem eam tenet et fructuosam. Si quis
unxerit putatorium de adipe et putaverit cum eo
vineam fugiunt ex ea vermes, sed cavendum est
ne percutiatur homo qui non sanabitur.

<<24b>>
et postea extrahe 3 vel 4 crateres
per portam inferiorem et mitte, in
vegetem iterum et postea mitte unum
craterem aque et claudetur veges
et permittatur per 3 dies pausare.

De emendatione vini versati
et turbati.

In 10 mastellis vini Recipe amigdalis
libra 1, et alumis roce libre 5,
tartari uncias 4, salis uncias 1, bulli
ergo pones, omnia per se terantur,
postea percute salem cum clara
trium ovorum diu, deinde quelibet
repone ibidem et bene percutiatur.
Ultimo tunc apponatur alumen.
Postea mutato vino et abluto vase
imponatur medicina et concutiatur
cum repagulo per horam. Idem fit
de vino albo, sed loco bulli apponatur
aluminis scissi uncias 4, pro 4
corbibus vini, ij denarii gariofilli,
de cinamo III, de melegetta II, de
spica II, cardamonii 2, haec pulvericentur.
Recipe ossa persicorum 6 pro
corbe et pistetur de sali communi
uncias 1, pro corbe, de caseo uncias
II pro corbe, hec omnia pistentur
et misceantur, scilicet, aromata
per se et cum aliis ossa persicorum.

Deinde mittatur vinum in aliud
vas quod non impleatur ad mensuram
palme, cum digito, devide, agitetur
vinum diu cum stanga. Postea
ponantur aromata trita et iterum
agitetur non multum. Deinde
ponantur ossa cum ceteris
<<25b>>
pulverizata et agitetur non multum, et
habeas parata 4 albumina ovorum
pro corbe mixta cum agresta in
bona quantitate 1. libra pro corbe.
Et si de uvis minutis potest
haberi ponantur ultimo cum agitatur
vinum, quod parum postea agitetur.
Deinde trahatur vinum per spinam
inferiorem et reponatur desuper et
hoc fiat quousque vinum exhibit
clarum deinde mittetur totum intus
et ponantur pro corbe 4, libras
aquae turbide et dimittatur sic
usque ad 3 dies quod non tangatur.

Vt vinum conservetur quando
mutatur.

Quando mutatur vinum in januario
vel in prima septimana aprilis
quod melius est, impleatur bene vas
vino. Et, si fuerint 20 corbes. 4.
buliantur et pro quolibet corbe buliente
ponantur de sale comuni quantum
pugillus capere potest et reponantur
in vegete et bene claudatur ita quod
vinum totum bene calefiat.

Ad faciendum vinum dulce.

Cape uvas albas etiam per se et
degrana eas et pone in lebete ad
ignem quia buliat et tu super agita
cum spatula donec efficiatur ut mel
spissum et repone, postea accipe
sucum uve et mittas in alium
lebetem libras 30. de cucharo libr. 3
de dactilis libr. 3 bene contritis ut
<<26b>>
medula extrahatur, et bulias simul
omnia donec pars tertia consumetur,
et cola per pannum misce supradicte
confectioni et incorpora bene cuncta
et cum volueris ponere in vinum si
est unum centenarium pone 3 sextarios
de dicta confectione; tamen
confectionem illam cum aliqua parte
vini fac bulire et cum fuerit teporum
misce cum baculo et obtura vegetem.

Ad faciendum de vino plano
melius quam de monte.

Accipe libras 6 requilicie, libras 5.
de passa enucleata, lib. 4 de rosis
siccis libr. 2 cedoaris, libr. 2 baccarum
lauri. Omnia hec si mittantur
et ponantur in musto colato ut
buliant cum eo simul, et sit quantitas
musti ad predicta, 1. centenarium
et semis. Et cum iam non
bulierit extrahe mustum et pone in
alio vase et fecem illam pone super
vindemiam et illud erit bonum et
utile.

Ut vinum non acescat.

Accipe radices telicis recentes et
frustratrim incidas et mitte intra
vegetem quantum capit manus tua.

Ad extrahendum acetum.

Fac panem unum panicii intus
testas et calidum pone super menstros
(aliter manfos) dolii et extrahatur
acetum.

<<27b>>

Ut vinum non fiat acetum.

Accipe semen artemisie et herbam
pentafilon et pulveriza et cum vinum
est bulitum pone intus.

Ut uva nascatur sine granis.

Cum plantatus fuerit sarmens inde
abscinde ipsam sine ferro et postea
planta et si germinabit uva nascetur
absque grano.

Ad faciendum uvam tinctam.

Aufer medulam de sarmento et in
loco medule qualem colorem vis
mitte et similis coloris uvam facit.

Ut ficus citius maturentur.

Si vis ut ficulnee citius maturentur
obrue sub radice earum cornua
arietina pone et citius maturabuntur.
Similiter si ficus tangerentur
de super cum oleo cito maturarentur.

Ad faciendum cannamellum.

Accipe cimam canne et duos bucinos
incide et cave ne devastentur
germina et dorsa eius et per medium
pertusetur et impleatur bono
melle et pertusum bene claudatur
et sic plantetur in aquosis locis.


tg, XI/2002