Chronicon Ioannis Biclarensis (saec. VI)
-- Text from: Juan de Biclaro, Obispo de Gerona. Su vida y su obra. Introduccion, Texto critico y comentarios por Julio Campos, Sch.P. Madrid 1960, 77-100 (Consejo Superior de Investigationes Cientificas, Escuela de Estudios medievales, Estudios Vol. XXXII)
-- Digital version: Thomas Gloning, XII/2002
(<< >> = page number of the printed edition; line breaks have been retained, however, hyphenation has not been retained; //a.571\\ = dates provided by the editor; {15} = line numbers of the printed edition; the printed version 1960 includes introductory material, an apparatus criticus, an apparatus with fontes/ parallel texts, and a detailed commentary, among other things on vocabulary and language use.
-- (c) You may use this digital version for private, scholarly and non-profit purposes only. Make sure that you do not violate copyright laws of your country. Do not remove the header from this file. (12/2002)

<<77>>

(PRAESCRIPTIO)

Huc usque Victor Tunnennensis ecclesiae episcopus Affricanae
provinciae ordinem praecedentium digessit annorum; nos quae
consecuta sunt adicere curavimus.

(INTRODUCTIO)

Post Eusebium Caesariensis ecclesiae episcopum, Hieronymum
{5} toto orbe notum presbyterum, nec non et Prosperum, virum religiosum,
atque Victorem Tunnennensis ecclesiae Africanae episcopum,
qui historiam omnium paene gentium, summa brevitate et
diligentia contexere visi sunt et usque ad nostram aetatem congeriem
perduxerunt annorum et quae acta sunt in mundo ad agnitionem
{10} nostram transmiserunt, nos ergo in adiutorio domini nostri
Iesu Christi, quae temporibus nostris acta sunt ex parte quod
oculata fide pervidimus et ex parte quae ex relatu fidelium didicimus,
studuimus ad posteros notescenda brevi stilo trasmittere.

<<78>>

1. Quintadecima ergo indictione, ut dictum est, Iustiniano
{15} mortuo Iustinus iunior nepos eius Romanorum efficitur imperator.

2. Romanorum LIII regnavit Iustinus iunior annis XI, qui //a.567\\
Iustinus anno primo regni sui ea, quae contra synodum Chalcedonensem
fuerant commendata, destruxit, symbolumque sanctorum
CL patrum Constantinopoli congregatorum et in synodo Chalcedonensi
{20} laudabiliter receptum in omni catholica ecclesia a populo
concinendum intromisit, priusquam Dominica dicatur oratio.

3. Armeniorum gens, et Hiberorum, qui a praedicatione
apostolorum Christi susceperunt fidem, dum a Cosdroae, Persarum
imperatore ad culturas idolorum compellerentur, renuentes tam
{25} impiam iussionem Romanis se cum provinciis suis tradiderunt:
quae res inter Romanos et Persas pacis foedera rumpit.

<<79>>

ANNO II MEMORATI PRINCIPIS //a.568\\

1. In regia urbe Aetherius et Addaeus, patricii, dum Iustino
mortem vellent veneno potius quam ferro, per medicos inferre,
{30} detecti capitali sententia puniri iussi, prior a feris devoratus,
secundus incendio concrematus interiit.

2. Iustinus filius Germani patricii consobrinus Iustini imperatoris
factione Sophiae Augustae in Alexandria occiditur.

3. His temporibus Athanagildus rex Gothorum in Hispania
{35} vitae finem suscepit et Liuua pro eo in regnum provehitur.

ANNO III IVSTINI IMP. //a.569\\

1. Garamantes per legatos paci Romanae rei publicae et fidei
Christianae sociari desiderantes poscunt qui statim utrumque
impetrant.

{40} 2. Theodorus, praefectus Africae a Mauris interfectus est.

3. Maccuritarum gens his temporibus Christi fidem recepit.

<<80>>

4. Huius imperii anno III Liuuigildus germanus Liuuani regis
superstite fratre, in regnum citerioris Hispaniae constituitur,
Gosuintham relictam Athanagildi in coniugium accipit et provinciam
{45} Gothorum, quae iam pro rebellione diversorum fuerat diminuta,
mirabiliter ad pristinos revocat terminos.

ANNO IV IVSTINI IMP. QVI EST LIVVIGILDI REGIS
SECVNDVS ANNVS //a.570\\

1. Teocthistus, magister militum provinciae Africanae, a
{50} Mauris bello superatus interiit.

2. Liuuigildus Rex loca Bastetaniae et Malacitanae urbis
repulsis militibus vastat, et victor solio redit.

3. Justinus imperator per Tiberium excubitorum comitem in
Thracias bellum genti Abarorum ingerit et victor Tiberius
{55} Constantinopolim redit.

<<81>>

4. In provincia Gallaeciae Miro post Theudomirum Suevorum
rex efficitur.

ANNO V IVSTINI IMP. QVI EST III LIVVIGILDI REGIS
ANNVS //a.571\\

{60} 1. Iustinus imperator Armeniam et Hiberiam repulsis Persis
Romanas provincias facit et bellum Persarum imperator per duces
parat.

2. Amabilis magister militiae Africae a Mauris occiditur.

3. Liuuigildus rex Asidonam fortissimam civitatem proditione
{65} cuiusdam Framidanci nocte occupat et militibus interfectis
memoratam urbem ad Gothorum revocat iura.

4. Donatus, abbas monasterii Seruitani mirabilium operator
clarus habetur.

ANNO VI IVSTINI IMP. QVI EST LIVVIGILDI REGIS
{70} IIII ANNVS //a.572\\

1. Gepidarum regnum finem accepit, qui a Longobardis proelio
<<82>>
superati Cuniemundus rex campo occubuit et thesauri eius per
Trasaricum Arrianae sectae episcopum et Reptilanem Cuniemundi
nepotem Iustino imperatori Constantinopolim ad integrum
{75} perducti sunt.

2. Liuuigildus Rex Cordubam Civitatem diu Gothis rebellem
nocte occupat et caesis hostibus propriam facit multasque urbes
et castella interfecta rusticorum multitudine in Gothorum
dominium revocat.

{80} 3. Miro Suevorum rex bellum contra Runcones movet.

4. Domninus Helenensis ecclesiae episcopus clarus habetur.

ANNO VII IVSTINI IMP. QVI EST LIVVIGILDI V ANNVS //a.573\\

1. Aluinus Longobardorum rex factione coniugis suae a suis
nocte interficitur; thesauri vero eius cum ipsa regina in rei publicae
{85} Romanae dicionem obveniunt et Longobardi sine rege et
thesauro remansere.

2. His diebus Liuua rex vitae finem accepit et Hispania omnis
<<83>>
Galliaque Narbonensis in regno et potestate Liuuigildi concurrit.

3. Iustinus imp. gravi infirmitate concutitur, quae infirmitas
{90} ab aliis quidem celebri motio, ab aliis doemonum vexatio putabatur.

4. In regia urbe mortalitas inguinalis plagae exardescit, in
qua multa milia hominum vidimus defuisse.

5. Liuuigildus rex Sabariam ingressus Sappos vastat et
provinciam ipsam in suam redigit dicionem duosque filios suos ex
{95} amissa coniuge Hermenegildum et Reccaredum consortes Regni
facit.

6. Legati gentis Maccuritarum Constantinopolim veniunt dentes
elephantinos et camelopardam Iustino principi munera
offerentes sibi cum Romanis amicitias collocant.

{100} 7. Post Iohannem Romanae ecclesiae Benedictus ordinatur
episcopus; praefuit annis IIII.

<<84>>

8. Mausona Emeritensis ecclesiae episcopus in nostro
dogmate clarus habetur.

ANNO VIII IVSTINI, QVI EST LIVVIGILDI VI ANNVS //a.574\\

{105} 1. Persi cum Romanis pacis foedera rumpunt et congressione
facta Daras civitatem fortissimam bello superant et coesa
multitudine militum Romanorum memoratam urbem ingressi
depopulati sunt.

2. His diebus Liuuigildus rex Cantabriam ingressus provinciae
{110} pervasores interficit, Amaiam occupat, opes eorum pervadit et
provinciam in suam revocat dicionem.

3. Iustinus imp. Teberium, quem superius excubitorum comitem
diximus, Caesarem facit et non multo post imperiali fastigio
provehit, et rei publicae principem designat.

{115} 4. Huius Tiberii Caesaris die prima in regia urbe inguinalis
plaga sedata est.

<<85>>

ANNO VIIII IVSTINI IMP. QVI EST LIVVIGILDI REGIS
VII ANNVS //a.575\\

1. Cosdroes Persarum imperator cum nimia multitudine exercitus
{120} ad vastandos Romanorum terminos promovet. cui Iustinianus
dux Romanae militiae et magister Militum Orientis a Teberio
destinatus bellum parat et in campis, qui inter Daras et Nisivios
ponuntur, forti pugna congressus, habens secum gentes fortissimas
quae barbaro sermone Herinan nuncupantur, memoratum imperatorem
{125} bello superat. quo cum suo exercitu in fugam verso castra
eius pervadit et Provinciae Persidae fines victor Iustinianus vastat
exuviasque eorum pro triumpho Constantinopolim dirigit, XXIIII
elephantos inter cetera, qui magnum spectaculum Romanis in regia
urbe exhibuerunt. praeda vero de manubiis Romanorum Persarum
{130} multitudo ad nimiam utilitatem nummo publico venundatae sunt.

2. Liuuigildus rex Aregenses montes ingreditur, Aspidium
loci Seniorem cum uxore et filiis captivos ducit opesque eius et
loca in suam redigit potestatem.

3. Aramundarus Sarracenorum rex Constantinopolim venit et
{135} cum stemmate suo Tiberio principi cum donis Barbariae occurrit.
qui a Tiberio benigne susceptus et donis optimis adornatus ad
patriam abire permissus est.

<<86>>

ANNO X IVSTINI IMP. QVI EST LIVVIGILDI REGIS VIII
ANNVS //a.576\\

{140} 1. Badurius gener Iustini principis in Italia a Longobardis
praelio vincitur, et non multo plus post inibi vitae finem accepit.

2. Romanus filius Anagasti Patricii magister militiae gentis
Suanorum regem vivum cepit, quem cum suo thesauro, uxore et
filiis Constantinopolim adducit et provinciam eius in Romanorum
{145} dominium redigit.

3. Liuuigildus rex in Gallaecia Suevorum fines conturbat: et
a rege Mirone per legatos rogatus pacem eis pro parvo tempore
tribuit.

4. Sclavini in Thracia multas urbes Romanorum pervadunt,
{150} quas depopulatas vacuas reliquere.

5. Abares litora maris captiose obsident et navibus litora
Thraciae navigantibus satis infesti sunt.

6. Post Benedictum Romanae ecclesiae Pelagius iunior
ordinatur episcopus: praeest annis XI.

<<87>>

{155} 1. Anno XI regni sui Iustinus diem clausit extremum et
Tiberius singulare obtinuit imperium. //a.577\\

2. Romanorum LIV TIBERIVS regnat annis VI.

ANNO ERGO I IMPERII TIBERII, QVI EST LIVVIGILDI
IX REGNI ANNVS

{160} 1. Abares Thracias vastant et regiam urbem a muro longo
obsident.

2. Liuuigildus Rex Orospedam ingreditur et civitates atque
castella eiusdem provinciae occupat et suam provinciam facit. et
non multo post inibi rustici rebellantes a Gothis opprimuntur et
{165} post haec integra a Gothis possidetur Orospeda.

ANNO II TIBERII IMPERATORIS QVI EST LIVVIGILDI
REGIS AN. X //a.578\\

1. Gennadius magister militum in Africa Mauros vastat, Garmulem
fortissimum regem, qui iam tres duces, superius nominatos
{175} Romani exercitus interfecerat, bello superat et ipsum regem gladio
interficit.

<<88>>

2. Tiberius Mauricium excubitorum comitem magistrum
militiae Orientis instituit et ad repugnandum Persis direxit.

3. Romani contra Longobardos in Italia lacrimabile bellum
{175} gerunt.

4. Liuuigildus rex extinctis undique tyrannis, et pervasoribus
Hispaniae superatis sortitus requiem propriam cum plebe resedit
civitatem in Celtiberia ex nomine filii condidit, quae Recopolis
nuncupatur: quam miro opere et in moenibus et suburbanis
{180} adornans privilegia populo novae Urbis instituit.

5. Iohannes presbyter ecclesiae Emeritensis clarus habetur.

ANNO III TIBERII IMP. QVI EST LIVVIGILDI REGIS
XI ANNVS //a.579\\

1. Abares a finibus Thraciae pelluntur et partes Graeciae atque
{185} Pannoniae occupant.

<<89>>

2. Liuuigildus rex Hermenegildo filio suo filiam Sisberti Regis
Francorum in matrimonium tradit et Provinciae partem ad
regnandum tribuit.

3. Liuuigildo ergo quieta pace regnante adversariorum securitatem
{190} domestica rixa conturbat. Nam eodem anno filius eius
Hermenegildus factione Gosuinthae reginae tyrannidem assumens
in Hispali civitate rebellione facta recluditur, et alias civitates
atque castella secum contra patrem rebellare facit. quae causa
provincia Hispaniae tam Gothis quam Romanis maioris exitii quam
{195} adversariorum infestatio fuit.

4. Novellus Complutensis episcopus clarus habetur.

ANNO IIII TIBERII QVI EST LIVVIGILDI XII ANNVS //a.580\\

1. Mauricius magister militum Orientis contra Persas bellum
movet et repulsa Persarum multitudine in Oriente hiemavit.

{200} 2. Liuuigildus rex in Urbem Toletanam synodum episcoporum
sectae Arrianae congregat et antiquam haeresim novello errore
<<90>>
emendat, dicens de Romana religione ad nostram catholicam fidem
venientes non debere baptizari, sed tantummodo per manus
impositionem et communionis perceptione ablui, et gloriam patri per
{205} filium in spiritu sancto dari. per hanc ergo seductionem plurimi
nostrorum cupiditate potius quam impulsione, in Arrianum dogma
declinant.

ANNO V TIBERII, QVI EST LIVVIGILDI XIII ANNVS //a.581\\

1. Longobardi in Italia regem sibi ex suo genere eligunt vocabulo
{210} Autharic, cuius tempore et milites Romani omnino sunt caesi
et terminos Italiae Longobardi sibi occupant.

2. Sclavinorum gens Illyricum et Thracias vastat.

3. Liuuigildus rex partem Vasconiae occupat et civitatem,
quae Victoriaco nuncupatur, condidit.

{215} 4. Tiberius imperator Mauricio Magistro militum Orientis
filiam suam in coniugium tradit.

<<91>>

ANNO VI TIBERII, QVI EST LIVVIGILDI XIIII ANNVS //a.582\\

1. Tiberius vitae terminum dedit et Mauricius pro eo
Romanorum imperator efficitur.

{220} 2. Romanorum LV MAVRICIUS [regnat annos xx].

3. Liuuigildus rex exercitum ad expugnandum tyrannum
filium colligit.

ANNO ERGO I MAVRICII IMPERATORIS, LIVVIGILDI
REGIS XV ANNVS //a.583\\

{225} 1. Liuuigildus rex civitatem hispalensem congregato exercitu
obsidet et rebellem filium gravi obsidione concludit, in cuius solatio
Miro Suevorum rex ad expugnandum Hispalim advenit ibique
diem clausit extremum. cui Eburicus filius in provincia Gallaetiae
in Regnum succedit. interea Liuuigildus rex supra dictam civitatem
{230} nunc fame, nunc ferro, nunc Baetis conclusione omnino
conturbat.

<<92>>

ANNO II MAVRICII IMP., QVI EST LIVVIGILDI XVI
ANNVS //a.584\\

1. Liuuigildus muros Italicae antiquae civitatis restaurat,
{235} quae res maximum impedimentum Hispalensi populo exhibuit.

2. His diebus Audeca in Gallaecia Suevorum regnum cum tyrannide
assumit et Siseguntiam relictam Mironis regis in coniugium
accepit. Eboricum regno privat et monasterii monachum
facit.

{240} 3. Liuuigildus rex filio Hermenegildo ad rem publicam commigrante
Hispalim pugnando ingreditur, civitates et castella, quas
filius occupaverat, cepit, et non multo post memoratum filium in
Cordubensi urbe comprehendit et regno privatum in exilium
Valentiam mittit.

{245} 4. Mauritius imperator contra Longobardos Francos per
conductelam movet, quae res utrique genti non parva intulit damna.

5. Eutropius abbas Monasterii Seruitani discipulus S. Donati
clarus habetur.

<<93>>

ANNO III MAVRICII, QVl EST LIVVIGILDI XVII ANNVS //a.585\\

{250} 1. Mauricius per Duces bellum Persis infert.

2. Liuuigildus rex Gallaecias vastat, Audecanem regem
comprehensum regno privat, Suevorum gentem, thesaurum et patriam
in suam redigit potestatem et Gothorum provinciam facit.

3. Hermenegildus in Urbe Tarraconensi a Sisberto interficitur.

{255} 4. Franci Galliam Narbonensem occupare cupientes cum
exercitu ingressi. in quorum congressionem Leouegildus Reccaredum
filium obviam mittens et Francorum est ab eo repulsus
exercitus et provincia Galliae ab eorum est infestatione liberata.
castra vero duo cum nimia hominum multitudine unum pace, alterum
{260} bello occupat. castrum vero qui Ugerno vocatur tutissimus
valde in ripa Rhodani fluminis ponitur, quod Reccaredus rex
fortissima pugna agressus obtinuit et victor ad patrem patriamque
redit.

<<94>>

5. Audeca vero regno privatus tondetur et honore presbyterii
{265} post regnum honoratus non dubium quod in Eborico regis
filio rege suo fecerat, patitur et exilio Pacensi urbe relegatur.

6. Malaricus in Gallaecia tyrannidem assumens quasi regnare
vult, qui statim a ducibus Leovegildi regis oppressus
comprehenditur et Leovegildo vinctus praesentatur.

{270} 7. Leander Hispalensis ecclesiae episcopus clarus habetur.

ANNO IIII MAVRICII IMPERATORIS, QVI EST
LIVVIGILDI REGIS XVIII ANNVS //a.586\\

1. Autharic Longobardorum rex cum Romanis congressione
facta superat et caesa multitudine militum Romanorum Italiae
{275} fines occupat.

2. Hoc anno Leovegildus rex diem clausit extremum et filius
eius Reccaredus cum tranquillitate regni eius sumit sceptra.

ANNO V MAVRICII PRINCIPIS ROMANORVM QVI EST
RECCAREDI REGIS PRIMVS FELICITER ANNVS //a.587\\

{280} 1. Mauricius Theodosium filium suum ex filia Tiberi
imperatoris natum Caesarem facit.

<<95>>

2. Pelagio iuniore mortuo Romanae ecclesiae Gregorius in
episcopatum succedit [praeest annis xv].

3. Romani per Francorum adiutorium Longobardos vastant
{285} et provinciae Italiae partem in suam redigunt potestatem.

4. Sisbertus interfector Hermenegildi morte turpissima
perimitur.

5. Reccaredus primo Regni sui anno mense X catholicus deo
iuvante efficitur et sacerdotes sectae Arrianae sapienti colloquio
{290} aggressus ratione potius quam imperio converti ad catholicam
fidem facit gentemque omnium Gothorum et Suevorum ad unitatem
et pacem revocat Christianae ecclesiae. sectae Arrianae gratia
divina in dogmate veniunt Christiano.

6. Desiderius Francorum dux, Gothis satis infestus a ducibus
{295} Reccaredi regis superatur et caesa Francorum multitudine in
campo moritur.

<<96>>

7. Reccaredus rex aliena a praedecessoribus direpta et fisco
sociata placabiliter restituit. ecclesiarum et Monasteriorum
conditor et ditator efficitur.

{300} ANNO VI MAVRICII, QVI EST RECCAREDI SECVNDVS
ANNVS //a.588\\

1. Quidam ex Arrianis, id est Sunna episcopus et Segga, cum
quibusdam tyrannidem assumere cupientes deteguntur; convicti
Sunna exilio truditur et Segga manibus amputatis in Gallaeciam
{305} exul transmittitur.

2. Mauricius Theodosium filium, quem supra Caesarem diximus,
Romanorum imperatorem facit.

ANNO VII MAVRICII QVI EST RECCAREDI REGIS
TERTIVS ANNVS //a.589\\

{310} 1. Uldida episcopus cum Gosuintha regina insidiantes Reccaredo
manifestantur et fidei catholicae communionem, quam sub
specie Christiana quasi sumentes proiiciunt, publicantur. quod
malum in cognitionem hominum deductum Uldida exilio condemnatur,
<<97>>
Gosuintha vero catholicis semper infesta vitae tunc
{315} terminum dedit.

2. Francorum exercitus a Gonteramno rege transmissus Bosone
duce in Galliam Narbonensem obveniunt et iuxta Carcassonensem
urbem castra metati sunt. cui Claudius Lusitaniae dux
a Reccaredo rege directus obviam inibi occurrit. tunc congressione
{320} facta Franci in fugam vertuntur et direpta castra Francorum et
exercitus a Gothis caeditur. in hoc ergo certamine gratia divina
et fides catholica, quam Reccaredus Rex cum Gothis fideliter
adeptus est, esse cognoscitur operata, quoniam non est difficile
deo nostro, si in paucis, una in multis detur victoria. nam Claudius
{325} dux vix cum CCC viris LX ferme millia Francorum noscitur
infugasse et maximam eorum partem gladio trucidasse, non immerito
deus laudatur temporibus nostris in hoc praelio esse operatus,
qui similiter ante multa temporum spatia per manum ducis Gedeonis
in CCC viris multa milia Madianitarum dei populo infestantium
{330} noscitur extinxisse.

ANNO VIII MAVRICII IMPERATORIS, QVI EST
RECCAREDI REGIS IIII ANNVS //a.590\\

1. Sancta synodus episcoporum totius Hispaniae, Galliae et
Gallaetiae in urbe Toletana praecepto principis Reccaredi
<<98>>
{335} congregatur episcoporum numero LXXII, in qua synodo intererat
memoratus Christianissimus Reccaredus, ordinem conversionis suae
et omnium sacerdotum vel gentis Gothicae professionem tomo
scriptam manu sua episcopis porrigens et omnia, quae ad professionem
fidei orthodoxae pertinent, innotescens cuius tomi ordinem
{340} decrevit Sancta episcoporum synodus canonicis applicare
monimentis. summa tamen synodalis negotii penes sanctum Leandrum
Hispalensis ecclesiae Episcopum et beatissimum Eutropium
monasterii Seruitani abbatem fuit. memoratus vero Reccaredus rex
ut diximus, sancto intererat concilio, renovans temporibus nostris
{345} antiquum principem Constantinum Magnum sanctam synodum
Nicaenam sua illustrasse praesentia nec non et Marcianum,
Christianissimum imperatorem, cuius instantia Chalcedonensis Synodi
decreta firmata sunt; siquidem in Nicaena urbe haeresis Arriana
et initium sumpsit et damnationem meruit radicibus non amputatis,
{350} Chalcedona vero Nestorius et Eutyches una cum Dioscoro
ipsorum patrono et haeresibus propriis condemnati sunt. in
praesenti vero Sancta Toletana synodo Arrii perfidia post longas
catholicorum neces, atque innocentium strages ita est radicitus
amputata insistente principe memorato Reccaredo rege, ut ulterius
{355} non pullulet catholica ubique pace data ecclesiis. haec ergo nefanda
haeresis, secundum quod scriptum est: de domo domini exiet temptatio,
ab Alexandrina ecclesia detegente sancto Alexandro eiusdem
urbis episcopo per Arrium presbyterum inolevit, qui in Nicaena
synodo CCXVIII episcoporum iudicio vigesimo imperii Constantini
{360} senioris anno synodaliter damnationem cum proprio errore
suscepit. quae post haec non solum Orientis et Occidentis partem
<<99>>
maculavit, sed etiam meridianam et septentrionis plagam et ipsas
insulas, sua perfidia irretivit. a vicesimo ergo imperii Constantini
principis anno, quo tempore haeresis Arriana initium sumpsit,
{365} usque in octavum annum Mauricii principis Romanorum, qui est
Reccaredi quartus Regni annus, anni sunt CCLXXX, quibus ecclesia
catholica huius haeresis infestatione laboravit: sed favente domino
vicit, quoniam fundata est supra petram.

2. In his ergo temporibus, quibus omnipotens deus prostrato
{370} veternosae haeresis veneno pacem suae restituit ecclesiae, imperator
Persarum Christi suscepit Fidem et pacem cum Mauricio
imperatore firmavit.

3. Reccaredo ergo orthodoxo quieta pace regnante domesticae
insidiae praetenduntur. nam quidam ex cubiculo eius, etiam
{375} provinciae dux nomine Argimundus adversus Reccaredum regem
tyrannidem assumere cupiens, ita ut, si posset, eum regno privaret
et vita. sed nefandi eius consilii detecta machinatione comprehensus
et in vinculis ferreis redactus habita discussione socii eius
impiam machinationem confessi condigna sunt ultione interfecti,
{380} ipse autem Argimundus, qui regnum assumere cupiebat, primum
verberibus interrogatus, deinde turpiter decalvatus, post haec
dextra amputata exemplum omnibus in Toletana urbe asino sedens
pompizando dedit et docuit famulos dominis non esse superbos.

<<100>>

(EPILOGUS)

1. Colliguntur omnes anni ab Adam usque ad diluvium anni
{385} IICCXLII.

A diluvio usque ad Abraham anni DCCCCXLII.

Ab Abraham vero usque ad nativitatem domini nostri Iesu
Christi secundum carnem anni IIXV.

Fiunt simul anni VVCXCVIIII.

{390} 2. Porro a nativitate domini nostri Iesu Christi usque in
annum VIII Mauricii principis Romanorum DXCII.

Fiunt simul omnes anni ab Adam usque in annum VIII Mauricii
principis Romanorum, qui est IIII annus Reccaredi Gothorum
regis in quo est era DCXXX et a principio anni VVDCCXCI.


tg, 12/2002