Pseudo-Musa: De herba Vettonica liber
-- Based upon the edition: Howald, E./ Sigerist, H.E. (eds.) Corpus medicorum latinorum. Vol. IV. Leipzig/ Berlin 1927, 1-11
-- Digital version of the text without the apparatus criticus: Thomas Gloning, 11/03; # = crux; << >> = page number of the Howald/ Sigerist edition.
-- (c) You may use this digital version for scholarly, private and non-profit purposes only. Make sure that you do not infringe copyright laws of your country. Do not remove this header from the file.

<<1>>

PSEVDO-MVSAE DE HERBA
VETTONICA LIBER

<<3>>

ANTONII MVSAE DE HERBA VETTONICA LIBER

Antonius Musa M. Agrippae salutem.

Caesari Augusto, praestantissimo omnium mortalium, sed et
iudicibus ipsius proximum esse auxilium quodque artis meae
carissimum Caesaris iudicio. Quo praesens semper esse tecum
possim, hunc commentarium artis meae ad te peruenire uolo munusculum.
Ipse itaque # mereri ante # habebis, M. Agrippa, opus hoc,
curae meae experimentum, ex omnium medicorum summorum
disciplinis et ex usu ordinatum meo, uelut praesentem semper habens
Musam tuum. Cum proposuerim mihi medicamina dicere, piaculi
genus existimaui transire effectus herbae uettonicae, cuius salubritates
habent corporibus # alias res #, ut conueniant in omnia. Tamen ante
potestates eius dicenda sunt (neque enim remedia eius tantum aspici
maius est), quod sine offensa stomachi prosit, non gustus asperos
offerat et aegrotantibus remedia tormenta sint: Mediocri quadam
lenitate parata nec dulcedinis fastidium nec acrimoniae offensam
praestat; itaque potest effectus sanitatis eleganter, non ut aloe uel
absintium, quorum non est tanti sentire auxilium, quam ut amaritudinem
sentias. Vettonica tantum potest, ut eam laborantes non
<<4>>
tantum sine labore sumant, sed etiam libenter. Odore est tam
amabilis, ut ignorantem cogat suspicari herbam utilem corpori. Haec
tantum potest effectus uettonica, ut etiam numero VII et XL morbos
remediet, licet fieri potest, ut omnibus uitiis prodesse possit.
Maxime mulierum ad salutem est. Proponendum putaui qualibus
salubritatibus # ... in subiectis exsequar. Hanc et pauci nouerunt
medici, et si qui adfines sunt, non totis perspexerunt uiribus. Sciunt
fortasse utilem, sed quibus modis ignorant; quod proinde est ac si
organa idraulica habeant, quibus uti nesciant. Haec proloqui non esse
necessarium putaui, tantum profectus herbae uettonicae noscerentur.
Hanc autem suo tempore colliges, id est mense Augusto, cum ceterae
herbae maturescere incipiunt, cum semine et radicibus, sine ferro,
eamque excussam, ne terra ei inhaereat, in umbra arefacies atque
ita teres cum radicibus suis cribro aromatico; mollissime in
puluerem redacta cum uolueris uti, sic uteris.

1. Ad capitis fracturam.

Herba uettonica contusa et super capitis ictum inposita uulnus
mira celeritate glutinatum sanabit; eo quidem efficacius, si tertio
quoque die refectam, id est recentiorem, frequentius inposueris, donec
sanet. Eius potestas tantam habere fertur utilitatem, ut ossa quoque
fracta ui sua extrahat.

2. Ad oculorum uitia uel dolores.

Vettonicae herbae radices ex aqua ad tertias coquito, et ex
ea aqua oculos foueto; ipsius autem folia trita supra frontem et in
oculos inponito.

<<5>>

3. Ad aurium uitia uel dolores.

Herbae uettonicae recentis folia uel per se aut in aqua madefacta
perterito sucumque eorum excipito, deinde adiecta rosa liquida
tepefacito et in aure stillato lanaque spissato, mire proficere creditur.

4. Ad caliginem oculorum.

Vettonicae dragmam I, aquae calidae ciatos IV, ieiunus bibat,
deducit ad inferiorem partem eum sanguinem, qui caliginem oculorum
facit.

5. Ad lacrimosos oculos.

Vettonicam manducet, aciem oculorum clariorem facit.

6. Ad sanguinem de naribus nimium profluentem.

Herba uettonica contrita, paululum salis adicito, digitis duobus,
<<6>>
pollice et medio, quantum tolli potest sublata, rotundulam facis et
naribus inseris.

7. Ad dentium uitia.

Herba uettonica ex uino ueteri aut aceto ad tertias decocta,
gargariza, dolorem dentium discutiet.

8. Ad uomitus et suspiriosos et toracis dolorem.

Herbae uettonicae dragma I S ex aqua tepida ciatis II,
bibendum si dederis; idem suspiriosis prodesse creditur.

9. Ad tisicos et qui purulentum eiciunt.

Vettonicae herbae dragmas III dato cum melle cocleario et
gluttiat ieiunus.

10. Ad stomachi dolorem.

Vettonicae dragmas III dato manducare per triduo uel in aqua
frigida ciatis IV, bibat.

11. Ad iocineris dolorem.

Vettonicae dragmas III, aquae calidae ciatos IV, da ut bibat per
triduo.

12. Ad lienosos id est spleneticos.

Vettonica herba ex uino decocta et potui data lienosis prodesse
experti adfirmant.

13. Ad renum dolorem.

Vettonicae dragmas II ex mulso ciatis II, dum biberit, sanus erit.

14. Ad lateris dolorem.

Vettonicae dragmas III ex uino ueteri ciatis III et piperis grana
XXVII, contritum et calefactum ieiunus bibat.

<<7>>

15. Ad lumborum dolorem.

Vettonicae dragmas III ex uino Amineo ciatis III, piperis grana
XVII, contritum et calefactum bibat.

16. Ad uentris dolorem.

Herbae uettonicae dragma I in aqua calida ciatis II, bibendum
da. His autem dumtaxat haec apta erit conpositio, quorum non ex
cruditate intestina torquentur.

17. Ad alueum concitandum.

Vettonicae dragmas IV, idromelitos ciatos IX, bibendum dato,
uentrem mox mouet.

18. Ad colum.

Vettonica cum uino austeri aeque proficit.

19. Ad tussim.

Herbae uettonicae uncias II cum melle accipiat per dies IX.

20. Ad cotidianas.

Herbae uettonicae dragmas II, arnoglossae dragmam I ex aqua
calida ciatis IV dato, bibat sub accessione.

21. Ad tertianas.

Vettonicae et pulei dragmas singulas, aquae calidae ciatos X, sub
ipsa accessione dato, bibat, sanabitur.

22. Ad quartanas.

Herbae uettonicae dragmas III, mellis Attici unciam I, aquae
calidae ciatos III, in unum miscebis et ante accessionem dato, bibat,
mire sanabitur.

<<8>>

23. Ad uesicae dolorem.

Vettonicae dragmas IV, apii radices dragmas III; decoque apii
radices in sextario aquae ad medias; cum decoctum fuerit, uettonicam
in se permiscebis, dabis bibere, dolorem in perpetuo sanat.

24. Ad cauculosos.

Vettonicae dragmas III ex aceto scillitico et mellis unciam I et
aquae calidae ciatos IX, bibat.

25. Ad idropicos.

Vettonicae dragmam I ex aqua calida ciato I, da, triduo bibat.

26. Ad mulieres, quae a partu laborant et febricitant.

Vettonicae dragmas II, aquae calidae ciatos IV; si sine febre
fuerit, ex mulso ciatis II dabis bibere.

27. Ad paralisin.

Vettonica trita et inposita neruos etiam praecisos glutinare et
persanare creditur.

28. Ad horrores.

Vettonicae dragmas II, aquae calidae ciatos II, ex uino austeri
ciatis II sub accessione dato bibere.

29. Ad mulieres locosas, quibus loca frigore uexantur.

Vettonicae dragmas III ex aqua calida ciatis III ieiunae da, bibat
per triduo.

30. Ad sanguinem qui per os eiciunt et purulentum.

Vettonicae dragmas III et lactis recentis caprini ciatos III, bibat
triduo continenti.

31. Ne ebrius fiat.

Vettonicam prius sumat.

<<9>>

32. Euersis de uehiculo.

Vettonicae dragmas III ex uino ueteri ciatos II, calefactum bibat.

33. Ictericis id est morbo regio qui sunt auriginosi.

Herbam uettonicam ex uino ciatis III frequenter sumptam proficere
experti sumus.

34. Ad carbunculum.

Vettonicae dragmam I, aquae calidae ciatos II, bibat. Idem:
Vettonicam cum axungia tritam plagae inponat.

35. Qui perfricationibus laborant.

Vettonicae unciam I ex uino ciatis III, bibat per triduo.

36. Lassis de uia.

Vettonicae dragmam I ex oximelli ciatis III, potui dato.

37. Cibi fastidiosis ex aegritudine.

Vettonicae dragmas II ex aqua mulsa ciatis III bibat.

38. Ut facile concoquat.

Vettonicae dragmas III, mellis unciam I, coquito mel, donec
indurescat, ex aqua calida ciatis II bibat.

39. Ad eos, qui cibum continere non possunt et reiciunt.

Vettonicae dragmas IV, mellis decocti unciam I, pastillos ex eo
facito IV, ex his pastillum I gluttiat et aquae calidae ciatos II bibat.

40. Ad ueretri tumorem uel dolorem.

Vettonica ex uino trita tumores foueto ipsamque tritam
opponito, potenter facit.

41. Ad uenenum qui sumpserit.

Vettonicae dragmas III ex uino ciatis IV, statim dato, bibat,
reiciet uenenum.

<<10>>

42. Ad serpentium morsus.

Vettonicae dragmas III, in uini eminis III dilutum, potui datum,
omnium serpentium morsus sanat.

43. Idem ad serpentium morsus.

Vettonicae dragmas VI, uini nigri ciatos III, tritum inlinito super
uulnus.

44. Ad canis rabidi morsum.

Vettonica contusa morsui inponitur.

45. Ad fistulas.

Vettonica contrita, turundulas facito et paululum salis inserito,
obligat et expurgat.

46. Ad lumborum et coxarum dolorem.

Vettonicae dragmas II, ex mulso potui datum, febricitanti ex aqua
calida, lumborom dolores sanare creditur.

47. Ad podagram.

Vettonica decocta ad tertias, aqua potui data, ipsamque tritam
et inpositam mire dolorem lenire experti adfirmant.

Nomina herbae.

A Graecis dicitur prionitis, alii cestron, alii # cirone, alii # adanton,
alii Indicem, alii # cosmicem, alii psicrotrofos, alii Tias riza, alii
terofonion(?), alii teriofonon(?), alii # pandonia, alii sideritis, alii
diprionion(?), profetae hiera corine(?), Galli uettonicam, Itali serratulam
uel uettonicam, cuius uirtutes infra scriptae sunt.

<<11>>

Haec herba uettonica nascitur in pratis et in montibus, locis
mundis et opacis circa frutices; animas hominum et corpora custodit,
nocturnas ambulationes et loca sancta et busta, etiam uisus
timendos et omnes res sanctas. Legis eam sic:

Praecatio huius.

Herba uettonica, quae prima inuenta es ab Aesculapio uel a
Cirone centauro, his precibus adesto! Te peto, magna herbarum, per
hunc qui te iussit creari et remediis plurimis adesse, his numero
quadraginta septem adesse digneris!

Hoc incantas, sed mundus ante solis ortum, et sic colligis mense
Augusto.

Interpolationes ex Diosc. II 167, 7 sqq.

Cestron vocatur, etiam psychotrofon, siquidem frigidis reperitur in
locis, radicibus tenuibus, tyrso tenui, ultra cubitum, quadrangulo, foliis
quercui similibus, boni odoris, semine in summitate spicato.


tg